# Catalogus illustrium medicorum 55

Otto Brunfels, Catalogus illustrium medicorum, DE IASO, & PANACAEA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-brunfels/catalogus-illustrium-medicorum/55
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/otto-brunfels/catalogus-illustrium-medicorum/55

THAGINENSI. AGO RVSTIcationis parens, ut inquit Columella de re rustica libro primo, capite secundo. & M. Varro libro primo, capite primo. Nam huius octo & uiginti memorabilia uolumina, ex senatus con sulti iussu, in latinum sermonem conuersa sunt. ALLADIO. OALLADIVS, Rutilius, Taurus, Aemilianus, Abbreuiator Catonis, Varronis, & Columellae. Scripsit de re rustica per singulos menses. DE CTESIR. TESIAS Gnido, ut inquit Strabo lib. xiiij. Me B dicus Xerxis regis. DE TACVINO. DE TACVINO nihil habeo quod proferam, nisi quod hunc propediem ad nos dabit antiquitatis, & ueterum medicorum studiosissimus D. Theobaldus Fettichius, Vangionum medicus. Scripsit autem tabulas medicinales, de curationibus morborum, & de febribus, quas & ipsas quoque donaturi sumus. GALENO. AVDIVS Galenus Pergamensis, natus est pa tre Nichone geometra, & architecto diuite καὶ ὀνομασούτας , sed & alijs quoque disciplinis multis erudito, ut teC. statur ipse in octauo Methodi his uerbis. Non pauci ex condiscipulis, dixerunt me, & excellenti natura, & singulari, propter patris meiliberalitatem, eruditione, tum & aetatem ad discendum idoneam, & impensas unde studijs uacem suppeditatas habere: secum non ita agi, qui & rudes in primis disciplinis essent, nec acuto ut ego ingenio, nec quod impenderent habere, contentos esse oportere ijs quae nossent, qualiacunque tandem ea forent.

---

Otto Brunfels, Catalogus illustrium medicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Catalogus_illustrium_medicorum.
