Latin
DE IASO, & PANACAEA
Otto Brunfels, Catalogus illustrium medicorum 56
Unproofread scanNot analysed yet
Ab hoc igitur in somnis monitus, cum iam philoso phiae esset initiatus, ad Medicinam se contulit: quod &in. IX. Therapeuticae sic de se reliquit. Nunc plaerique D medicorum docere tentant, quae nec ipsi unquam fecerunt, nec alijs ostenderunt. Caeterum uulgus medicorum, nihil mirum est, si contemptis bonis moribus, opinio ni sapientiae magis, quam ueritati inhiat. Verum non sic fuit ratio nostra. Non enim heri &nudiustertius, sed statim ab adolescentia philosophiae studio capti, primum nos ad eam contulimus. Mox pueri euidenti insomnio moniti, ad Medicinae studium uenimus, ac per totam uitam operibus magis quam uerbis studio incubui mus. Quo minus mirum est, si in quo tempore alij to tam urbem salutando lustrant, &cum diuitibus coenant, ac eosdem comitantur, hoc omni sedulo nos laborantes, primum quidem quae ueteribus pulchre sunt inuenta didicimus, mox eadem opere tum indicauimus, tum exercuimus. &c. Vixit sub Caesarib. Adriano, Antonino, pio Marco &Commodo, ut inquit Eusebius. Sub Antonino A Romam primus uenit. Vide in prooemio lib. Anatomiae, &de morb. curandis a fine lib. VI.