Latin
DE IASO, & PANACAEA
Otto Brunfels, Catalogus illustrium medicorum 58
Unproofread scanNot analysed yet
Horum inquit, quae retuli, uel modo, uel ante, siue ea inueni ipse, siue iuxta Hippocratis uiam usurpaui: nihil sane non examinatum, ac iudicio comprobatum est, sed per experientiam omnia iudicata, in quibus erroris pericula ipsi pertulimus. Hippocratem quare enarrandum primus susceperit, ad modum lepide innuit de morbis curandis lib. vi. &. X. Ego namque inquit, non eo consilio, ut nemo Hippocratis scripta legat, ad hoc opus scribendum accessi, uerum quin is primus idonea usus esse uia uidetur: nec tamen eam to D tam compleuisse. cum quaedam minime limitata, quae dam imperfecta, obscuraque ab eo prodita inuenire liceat. Idcirco ipse tum omnia ea lucide explicare, tum quae parum discreta sunt distinguere, tum quae deficiunt, supplere studui. Vbi igitur aliquis se in his nostris primitus exercuerit, tunc se ad libros Hippocratis legendos conferat, ac tum eius librum de Viceribus relegat, tum quae de uulneribus scripsit. Porro simul maximum adiumentum ex his nostris libris habebit. &c. Contemptor gloriae fuit, ut nemo ueterum. Tu mihi conscius es (inquit ad Eugenianum de morbis curandis lib. vij. )neque hoc me opus, neque aliud ullum popularis aurae studio fuisse aggressum, sed quo uel ami cis gratificarer, uel meipsum simul utilissima ratione ad rem propositam exercitarem, simul ad obliuionem senij, ut Plato ait, commentarios mihi reponerem. Quippe A multitudinis laus, commodum nonnullis instrumentum uiuentibus aliquando est: mortuis certe nihil prodest, sicut neque uiuentium quibusdam.