# Catalogus illustrium medicorum 59

Otto Brunfels, Catalogus illustrium medicorum, DE IASO, & PANACAEA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-brunfels/catalogus-illustrium-medicorum/59
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/otto-brunfels/catalogus-illustrium-medicorum/59

Nam qui uiuere in tranquillo optarunt, ac fructum ex philosophia coepe runt, & ijs quae corpori curando sufficiunt, sunt contenti, ijs utique impedimento non paruo est apud uulgum fama: ut quae eos à rebus pulcherrimis plus iusto transuersos auferat. Veluti me quoque non ignoras ab ijs quae sunt molesta, sic nonnunquam taedio affectum, ut bono interim spacio ne tangere quidem librum possim. Ego uero (haud scio, qua ratione) ab ipsa usque adolescentia mirifice, siue inspiratus, siue furore perci tus, siue quomodocunque dixisse libet, & uulgi famam contempsi, & ueritatis scientiae studio flagraui, nullam B esse, nec honestiorem, nec diuiniorem possessionem ratus. Atque ideo nulli librorum meorum nomen meum, praescripsi: imo uos, sicut ipse testis es, rogaui, ne me imodice (ut soletis, apud homines laudaretis, nec nomen meum operibus, quae proderem, inscriberetis. &c. Cumque curasset Seuerum Principem, atque ille pollicitaretur se Imperatori haec nunciaturum, quo con spectior fieret, Vt uoles, respondit. Mihi uero non est curae huiusmodi gloriola. De bona ualetudine sua, sic meminit, in lib. de tuen da sanitate quinto. Nonnulli inquit ex ijs, qui de sanitate tuenda literis produnt, aut etiam sine scriptis de ea praecipiunt, ne se ipsos quidem defendere à morbis perh ij Dię C petuo ualuerunt: ita cum a cauillantibus, tum alia quae dam, tum uero uersus ille obijcitur.

---

Otto Brunfels, Catalogus illustrium medicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Catalogus_illustrium_medicorum.
