# Catalogus illustrium medicorum 69

Otto Brunfels, Catalogus illustrium medicorum, NO SICCENSI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-brunfels/catalogus-illustrium-medicorum/69
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/otto-brunfels/catalogus-illustrium-medicorum/69

NO SICCENSI. PRODIIT hic nuper, opera duorum doctissimo rum uirorum, D. Philippi Furstenbergensis Consulis Francofordiensis, & loanneis Sichardi, de quo in haec fere uerba in Epistola nuncupatoria Sichardus. De eius uita, non satis quod in pręsentia dicam occurrit, nisi quod cognomento satis diuinare licet, Afrum fuisse: quod ipsum per se, uel tacente me, ipsa satis dictio clamat. Vt autem Galeno, Plinioque magis credam, facit diligens illa, seu in refellendo, seu in astruendo ueterum autorum commemoratio, haudquaquam pręteriturus eos, si per aetatem meminisse potuisset. In quam sententiam & ipse concedo: quando ne mihi quoque totum Galenum, Plinium, Theophrastum, et Celsum perscrutanti, nullum huiusmodi nomen occurrit. Scri psit, quae nominatim etiam citat, libros tardarum curationum. Item κειρουγγεήμης, quae alio nomine inscripsit, libros responsionum. Item de morbis Mulierum. Libros aliquot Epistolarum graecarum ad Praetextatum, Libros Adiutoriorum. Libros Pharmacorum. Libros celerum passionum.

---

Otto Brunfels, Catalogus illustrium medicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Catalogus_illustrium_medicorum.
