Latin
DE PYTHAGORA
Otto Brunfels, Catalogus illustrium medicorum 7
Unproofread scanNot analysed yet
DE HIPPOCRATE. VIVS AV Tem, ut quidam crediderunt, disci pulus Hippocrates Cous, primus quidem ex omnibus memoria dignis, ab studio sapientiae, disciplinam hanc separauit, uir &aetate, &facundia insignis. Is, ut inquit Plinius, cum fuisset mos, liberatos morbis scribere in templo eius Dei, qui auxiliatus fuisset, ut postea similitudo proficeret, exscripsisse ea traditur: atque iam templo concremato, instituisse Medicinam, quae Clinice dicitur, nec fuisse post quaestus ullum neque modum, neque finem. Venientem etiam ab Illyrijs pestem praedixisse fertur, &discipulos ad auxiliandum misisse. Vnde &honores eos meruit, quos Herculi olim decreuerat Graecia. Tantum exarsit in perdiscenda arte, ut non puduerit retrimenta etiam delibare, &inde morbi naturam praesentiscere. Vnde &ab Aristophane κτορα, &dictus, C quamquam alij ad Aesculapium referunt eam locum. Summus pecuniarum contemptor fuit, suae autem gentis amator maximus. Vnde cum per Epistolam eum ad se accersisset rex Artarxerxes, in hunc modum rescripsit, Imperatori. Vectigalibus, ueste, domo, reque omni ad uitam degendam necessaria cumulate fruimur: mihique fas non est, Persarum opibus frui, nec Barbaros homines a morbis liberare: cum Graecorum infensissimi hostes sint. Et iterum.