Latin
iii
Otto Brunfels, Catalogus illustrium medicorum iii
Unproofread scanNot analysed yet
Venatio ea potissimum recens exorto sole, aut noctem ducentibus astris, non nunquam interdiu mihi perficitur, idque horis hisce tantummo do succisiuis, quib. a publicis munijs mihi feriae sunt. Quintilianusque primus artificij magister mihi extitit. Ex eo igitur uenatu &hic Catalogus est, quem donamus: exilis quidem praeda, sed quę multa tamen, &diu turna lectione mihi constitit. Non enim uidebam, quo tandem alio, uel gratiore apophoreto te exciperem, nouo hoc ineunte anno, quam si noua quoque historia ornarem te, hominem non in re medica solum absolutissime doctum, uerum etiam in literis hebraeis, &historijs uete rum exercitatissimum. Simul ut conspicua tibi facerem studia mea, quibus subinde feriatus (ut dixi) mihi interdum cano &musis, &in palestra medica quid promouerim: dum tot medicorum, &eorum principum artis nomenclaturas, partim etiam uitas in unum concinnaui, idque non ex una &altera Galeni pagina, sed ex tota adeo Bibliotheca Medicorum, plaerisque etiam ad uerbum per scriptis: quod nullae fide digniores scriptorum historiae sunt, quam quae ex suis ipsorum commentarijs transcribun tur. Sint haec itaque strenae tibi uice quaeso, &amicitiae pignus quoddam erga te meae, donec aliquando gran diora, simulatque meliora reddiderit fors atque uenatio. Vale. Argentorati. XXVI. Decembr. Anno Christi. M. D. XXIX. lacobus Forliuiensis 5. a Iollas