Latin
ASTERIAS RVBENS
Otto Fabricius, Fauna Groenlandica 369
Unproofread scanNot analysed yet
3 vnc. 9 lin. ,disco supero dimidiam partem fere efficiente. –Radii superne conspecti non centrum vsque pertingunt, orbitam autem mediam relinquunt, cuius medietas parum depressa, et extra illam adhuc dimidia sua parte cohaerent; inferne vero conspecti in centrum fere vsque concurrunt, interstitia humiliora habentes: hinc partim ad stellatas, partim ad radiatas pertinere videtur. Radii lanceolati, supra parum conuexi, subtus marginibus eminentibus medietatem canaliculatam includunt, in qua 2 series papillarum exsertilium ante apicem desinentes, ibique interuallum vacuum relinquentes: margines eminentes penicillati sunt aculeorum seriebus totidem, vt videtur, vtrinque ac papillae; in singula serie transuersim 8 aculei tenues non pungentes conspiciuntur, in duas cohortes diuisi, 4 in singula, altera extus, altera intus tendente; aculei tamen hi etiam in apice non papillato continuantur, et ad sinus radiorum alii maiores discum spectant horizontales, circiter 5 pro singulo sinu fasciculati. –Latera radiorum aculeis apice penicillatis simplici serie obsita sunt: singulus nempe aculeus, vt petiolum apice fert plures minores (circiter 20) Totum dorsum talibus fasciculis, sed fasciculatos. minoribus, muricatum est. Hos mouere potest; et sub motu tendines interstitiales, fasciculos coniungentes, loca vero nuda poris innumeris perforata, obseruantur, quae omnia in quiescente contracta euanescunt. –Verruca testacea conica alba superne ad marginem disci. Os subtus et cauitates radiorum vt in rubente. Praeter vesiculas totidem ac orae radiorum, centrum oris alias quasi intestina interdum ostendit.