# Historia Frederici I 113-119

Otto Morena, Historia Frederici I, 113 to 119. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/113
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/113

Sequenti vero die Iovis omnes equites predictarum quattuor portarum multique etiam pedites ipsarum ivere ad Salam, ut eam caperent; sed villani et pauci etiam equites, qui in ipso loco fuerant, ita viriliter se defenderunt, quod nec etiam villam ipsius loci capere potuerunt; multisque tamen utrinque vulneratis Terdonam rediere. Alio vero die, scilicet Veneris, omnes equites et pedites porte Ticinensis et porte Vercelline Mediolanum redierunt, aliarum duarum portarum equitibus et peditibus Terdone cum magno gaudio, quamvis in luctum et merorem eis postea versum sit, remanentibus. Sequenti itaque proximo die Mercurii, in quo fuit festivitas sancti Urbani pape, Papienses cum magno exercitu Terdonam iverunt; ac Mediolanenses robusto et alacri animo extra fossatum burgi ipsius civitatis exeuntes usque ad ecclesiam sancti Martini et etiam ultra foras obviam in campo exiere ibique in manibus Papiensium incidere. Sed inprimis omnes ex utraque parte sibi obviam concurrentes ita acriter se invaserunt, quod ultra centum milites inter utrasque partes ex equis eorum deiecti fuere. Tandem omnes ab utraque parte viriliter dimicantes, cum Mediolanenses tantis viribus resistere non possent, in fine terga verterunt; et usque in civitatem Terdone fugientes fere omnia tentoria omnemque eorum mobiliam totumque etiam mercatum, quod in castris habebant, amiserunt, quoniam ipsi fere omnes et cum me ipso in brolio episcopi et alibi extra civitatem hospitati fuerant. Maximamque copiam etiam equitum et peditum Mediolanensium Papienses ceperunt multosque et ibi in campo interfecerunt. Altera vero die, scilicet Iovis, Papienses, cum in primo die per tria miliaria longe a civitate Terdone castra posuerant, iuxta burgum prope ipsam civitatem castra permutavere; ac postea in ipso die tam maximum prelium ab omni parte civitatis iuxta ipsam civitatem inierunt cum Mediolanensibus, quod ipsi ultra Mediolanensium voluntatem in loco, ubi Tunis Bianca dicitur, in civitatem cum duobus vexillis intraverunt.

---

Otto Morena, Historia Frederici I. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000687.zip.
