# Historia Frederici I 120-129

Otto Morena, Historia Frederici I, 120 to 129. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/120
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/120

Et multi etiam ex Mediolanensibus ita perterriti tunc fuerunt, quod bello ab eis tunc derelicto cum omnibus armis in ecclesiam maiorem confugierunt. Sed alii Mediolanenses acriter tunc pugnantes et maxime cum lapidibus se defendentes extra civitatem maxima vi eos repulerunt. Papienses namque iterum viriliter pugnantes omnes Mediolanenses et tunc et iam postea debellassent ac maxima virtute eos cepissent, nisi Dominus sua pietate et clementi misericordia quandam pluviam eis tribuisset maximam, que statim terram sic madefecit , quod Papienses ultra supra fossatum civitatis inherere non valuerunt. Ibique Papienses circa civitatem morantes usque ad proximi sabbati diem Terdonam obsederunt. Ipso vero die sabbati Papienses a Terdona recedentes cum magno gaudio Papiam reversi sunt. Sed in eo quidem die tam maxima panis et vini inopia ceterarumque etiam rerum comedendarum in Terdona fuerat, cum aqua etiam fere tota penitus infra ipsam civitatem defecerat, quod vix aliquid ad comedendum in ea inveniri poterat, ita etiam ut, si per quattuor dies solummodo tunc Papienses ibi adhuc stetissent, – sicut egomet, qui tunc in ipsa civitate Terdone cum Mediolanensibus obsessus fueram, vidi et cognovi – quod sine omni prelio omnes Mediolanenses ibi astantes capere potuissent. Sed quia hoc nondum fuerat a Deo dispositum, idcirco nullatenus est perpetratum . Mediolanenses itaque Terdone morantes totum murum ipsius civitatis ex propriis ipsorum facultatibus rehedificaverunt et ipsam civitatem, ubi oportebat, fossato aliisque rebus necessariis optime munierunt. Sequenti igitur festivitate sanctorum Gervasii et Prothaxii , que fuit nono decimo die sequentis mensis Iunii, ceperunt Mediolanenses scaranos de Papia, qui Setezanum depredaverant et plerasque casas ipsius loci exarserant, multosque etiam ex ipsis interfecerunt. Ex eo namque die, cum fere per totam guerram omnia prospera Papiensibus acciderant, mutataque est adversus eos fortuna, ita quod fere semper postea, donec dominus Fredericus imperator in Longobardia redivit, omnia bene ac prospere Mediolanensibus accesserunt.

---

Otto Morena, Historia Frederici I. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000687.zip.
