Latin
139 to 150
Otto Morena, Historia Frederici I 139-150
Not analysed yet
Romani autem cum ad Tiberis fluvium pervenissent, multa milia ex eis cum armis, alii vero sine armis in ipso flumine se precipitanter proiecerunt; ex quibus maxima copia necata est. Multique etiam ex his, qui in ripa fluminis remanserunt, capti fuerunt; alii vero per predictum pontem ultra Tyberim in Ysolella fugientes in Roma se recollegerunt. Postera namque die imperator cum Romanis fedus iniens a Roma discessit. Et usque Anconam procedens multas civitates multosque principes sue ditioni ac potentie subiugavit. Ibique in Apulia et Romania per totam estatem et etiam per yemis partem versatus tandem in Alamaniam reverti proposuit. Itaque cum ipse imperator in Alamaniam rediret, Spoletum inveniens ibi non multum longe a civitate ipsa hospitatus est. Ac cum ipse nihil mali illis de Spoleto adhuc illatum haberet ,illi tanquam furiosi et sine mente aliqua, cum imperator cum suis ad prandium sederet, foris Spoletum, ut mihi relatum est, armati exierunt ac cum hominibus imperatoris statim se commiscuerunt. Imperator igitur hoc audiens valde perturbatus est ac suis militibus, quatenus arma caperent et viriliter pugnarent, precepit. Ipse vero imperator cum exercitu suo ita robuste pugnavit, quod multis ipsorum de Spoleto captis et interfectis eos omnes devicit; ac ipsos infra civitatem fugientes ita persecutus est, quod una cum ipsis in ipsa civitate cum exercitu suo intravit totamque ipsam civitatem cum ipsis hominibus cepit. Ac imperatoris exercitus primum eam spolians, postea totam combussit; cives vero ipsius civitatis, qui capti fuerant, in tentoriis ligatos deduxit. Sed imperator ipse pius ac misericors existens postea fedus cum ipsis iniit; et multa pecunia ab eis sibi prestita captos abire civitatemque intrare permisit. Imperator namque inde discedens ac iter suum pacifice faciens, cum Veronam appropinquasset indeque humiliter pertransire voluisset, Veronenses quidem, qui iam ipsorum mala fortuna cum Mediolanensibus convenerant ac pecuniam ab ipsis, ut imperatori obstarent, acceperant, extra civitatem armati exeuntes, in via, per quam exercitus imperatoris transire debebat, imperatori se obviam posuerunt ac ipsi viam, ut inde non progrederetur, vetare voluerunt.