Latin
165 to 170
Otto Morena, Historia Frederici I 165-170
Not analysed yet
Preceperunt namque ipsi Mediolanenses publice in ipsorum concione ,quod nullus scilicet Laudensium hominum deinceps terram suam propriam –et quam pater ac etiam eorum avus emerat et ipsis dimiserat et per sexaginta annos et etiam ultra quiete possederant, in qua nullam rationem nullumque ius se habere dicebant –sine consilio et parabola Mediolanensium consulum de inde in antea nullatenus venderet nec alio aliquo modo in alium transferret; alioquin, qui contra hoc preceptum ageret, tam emptor quam venditor, utrique ipsi et eorum res in bannum publice forent, et insuper etiam venditore precio carente emptor ipsam rem amitteret, et –quod deterius fuerat –precium et res communi de Mediolano devenirent. His autem a Laudensibus auditis, quamvis valde, ut de tam detestabili re esse poterant, mesti fuere, tamen ipsi ex bono optimoque servicio Mediolanenses vincere se posse putantes, nihilominus eis etiam postea serviere. Preterea quoque aliud nefandissimum ius insuper Mediolanenses super Laudensibus statuere: hoc videlicet ut, si quis aliquem ex Laudensibus inveniret, qui extra Laude ad habitandum exiret vel aliquid ex suis rebus alibi deferret, quod omnis, quicumque eos inveniret, eos caperet et omnia eorum bona auferret, ac deinde suum proprium foret; et insuper etiam Laudensis, qui deferebat, in banno eorum publico ipse et omnes res ipsius forent. Propter quam etiam occasionem sceleratissimam ipsi Mediolanenses plus de trecentis libris valentia Laudensibus abstulerunt. Insuper etiam in sequenti mense Novembri eiusdem supradicti anni de indictione sexta Mediolanensium consules Laude venientes ipsis Laudensibus fodrum petierunt et, nisi eis darent, in bannum eos publice posuerunt et insuper etiam omnes illos, qui dare recusarent, sine ulla spe recuperationis de terra se deiecturos fore spoponderunt. Laudenses vero eorum bannum et minas valde timentes ac eorum nequitiam super ipsos, quacumque possent arte vel occasione, libenter exercere se velle scientes, valde pertimuerunt; et per diversas terras multi ex ipsis statim fugierunt.