# Historia Frederici I 171-178

Otto Morena, Historia Frederici I, 171 to 178. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/171
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/171

Illi autem, qui steterunt , quamvis nolentes, dolentes tamen pernimium, quod cum gentiles fuerant cives, ipsum fodrum sicut pessimi villani timore Mediolanensium ipsis tribuerunt. Illis vero, qui dare recusaverunt, Mediolanenses perfidiam eorum exercentes, in domibus eorum introeuntes ac ipsas omnes expoliantes et omnem mobiliam quam portare potuerunt auferentes, vinum etiam eorum per terram effuderunt et eos de terra penitus deiecerunt. His itaque sic peractis Mediolanensium consules iterum in millesimo centesimo quinquagesimo octavo anno in Ianuarii mense Laude venientes ipsis Laudensibus dixerunt, quatinus ipsi omnes a quindecim annis supra et usque ad centum sine ullo tenore sub illis stare et omnia eorum precepta attendere iurarent, de quibuscumque causis vel rebus ipsi eis preciperent . Laudenses vero maximo timore perterriti, videntes etiam et cognoscentes illos occasionem illis querere, quatinus ab eorum amicicia recedere sine ignominia possent ac eos de terra eicere et omnia eorum bona, ut ex prefacto apparuit, eis auferre, tandem quasi exanimes facti eis respondere se velle cum sapientibus de Laude inde consilium habere. Cumque vero Laudenses inde consilium habuissent, Mediolanensium consulibus responderunt: se velle iurare stare in eorum precepto et omnia facere et attendere, quecumque eis de quibuscumque causis preciperent, salva tantummodo fidelitate domini Frederici imperatoris, quam ipsi Laudenses per consensum et parabolam Mediolanensium consulum iamdudum ei fecerant. Mediolanensium autem consules predictum sacramentum sic recipere se recusantes et hoc verbum – scilicet 〈salva imperatoris fidelitate〉 – in ipso sacramento ponere eos non dimittentes, dicentes etiam et omnimodo minantes, quod, nisi ipsum sacramentum eis sine ullo tenore facerent, quod ipsi eos in bannum publice ponerent ac eos de terra eicerent et omnia eorum bona eis auferrent. His autem dictis Mediolanum reversi sunt. Consules itaque Laudenses dominum Lafrancum Laudensem episcopum et item dominum Lafrancum maioris ecclesie prepositum nec non etiam alios omnes prepositos et abbates et presbiteros de Laude et una cum plus de sexaginta maioribus et sapientibus Laudensibus accipientes tollentesque etiam dominum Caravalensem abbatem de Ceredo et dominum Albertum priorem de Pontia et una cum domino tunc temporis circa de Clugnea, hos omnes predictos secum Mediolano deduxerunt.

---

Otto Morena, Historia Frederici I. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000687.zip.
