# Historia Frederici I 226-232

Otto Morena, Historia Frederici I, 226 to 232. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/226
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/226

Postera namque die, que fuit dies dominicus et fuit tunc tercio die mensis Augusti in festivitate sancti Gaudencii et in inventione sancti Stephani martyris et que fuit de anno millesimo centesimo quinquagesimo octavo, ascendit sanctissimus imperator Fredericus equum suum una cum pluribus ex principibus suis, insimul etiam cum Laudensium equitibus et peditibus; omnesque in Montemghezonem perrexerunt. Cum vero supra ipsum montem fuissent ac eum undique perlustrarent, quoddam divinum miraculum ibi tunc accidit, quod, cum celum tunc, cum ipso monte imperator intrasset, serenum bene fuerat, statim in uno oculi momento valde pluere cepit, quod omne bonum omnibus reputandum est. Pluvia vero recedente imperator cum quodam vexillo Laudensium consules qui tunc preerant – videlicet Rafium Morenam et Archembaldum de Summariva et Lotterium de Abbonis aliosque eorum socios – de terra, in qua nunc edificata est ipsa Laudensis nova civitas, ad proprium investivit. Fueruntque termini ipsius sic constituti: videlicet a costa, que dicitur nunc Sancti Vincencii, ab Adua usque ibi, ubi inceptum est fossatum porte Imperialis, supra paludem et ab ipsa palude, sicut vadit predictum fossatum, usque in aliam paludem, que est versus Silvam Grecam, supra costam ipsius paludis; et item sicuti vadit ipsa costa ab ipso fossato usque in Aduam; et item sicut vadit fossatum a costa palacii imperatoris usque in Adue flumen versus mane. Hoc itaque sic peracto imperator et Laudenses cum magno gaudio magnaque leticia ad castra remeaverunt. Deinde in sequenti die Martis, cum imperator castra ultra flumen Vetabie ab ipso flumine usque ad ecclesiam sancte Marie, que dicitur de Ugion, per totos campos ab utraque parte vie, que vadit ad Mediolanum, iam posuisset, iverunt Teutonici invadere Mediolanum fere usque ad cassinum Tomadi . Mediolanenses itaque foras exeuntes preliumque secum inientes, quam plures ab utraque parte capti ac mortui sunt.

---

Otto Morena, Historia Frederici I. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000687.zip.
