Latin
23 to 27
Otto Morena, Historia Frederici I 23-27
Not analysed yet
Post paucos vero dies predictus Sicherius, regis legatus, cum litteris ipsius sigillatis sed tamen apertis Laude magno cum gaudio venit et omnes consules aliosque de Laude sapientes ,qui de credentia fuerant, ad se insimul venire precepit . Quibus insimul congregatis, propter quod venerat, dixit litterasque sanctissimi domini Frederici regis publice ostendit atque Mediolanum se eas debere deferre ait. Laudenses autem ipsas litteras videntes et, quod prius per verba predictorum Albernardi et Homoboni non crediderant, oculata fide videntes et per litteras regis nunc firmiter credentes, quasi semivivi omnes effecti, valde dolentes, quid facerent vel dicerent nescientes, pernimium obstupuerunt; ac unus versus alium prospiciens, per quoddam tempus, quasi mutefacti omnes forent effecti, pre nimia tristicia et maxime Mediolanensium timore nihil loquentes steterunt. Tandem unus ex consulibus surgens quasi lugendo et voce mutata versus Sicherium sic ait: 〈Domine Sicheri, de his verbis, que protulistis ,nos omnes valde miramur, quia –ipsum Deum in veritate testamur –Albernardum et eius socium in Alamania nostro consilio neque etiam scientia numquam venisse neque has litteras, quas nobis ostendistis, a domino nostro rege unquam impetrasse in veritate sciatis. Unde multum miramur, quod duo tam stultissimi viri tam maximam et periculosam rem, que non solum ad amissionem rerum omnium nostrarum pertinet, verum etiam ad destructionem et interitum omnium personarum nostrarum spectat, sine nostro consilio unquam ausi perpetrare fuerunt. 〉Dicens insuper etiam ei: 〈Quoniam, si hec res fieri deberet, non tamen apto adhuc tempore facta foret, quia, postquam Mediolanenses hoc pro certo cognoverint, rege pernimium a nobis adhuc distante nec aliquod auxilium nobis nunc prebere valente, statim nos omnes, quos capere potuerint, interficient, reliquos vero, qui manus ipsorum effugerint, de terra eicient ac omnia ipsorum bona sine dubio eis auferent. 〉Quapropter valde ipsum Sicherium rogavit, quatenus Mediolanum non pergeret nec litteras illas, quas secum attulerat, illuc deferret, preterquam si ipsos omnes mori desideraret.