# Historia Frederici I 233-242

Otto Morena, Historia Frederici I, 233 to 242. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/233
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/233

Postea vero sequenti die Mercurii, que fuit in millesimo centesimo LVIIIº anno indictione sexta et que fuit tunc sexto die mensis Augusti, equitavit dominus Fredericus imperator una cum rege Boemie et Cremonensibus atque Papiensibus seu Laudensibus aliorumque principum maxima copia super Mediolanum. Castrametatus est itaque in ipso Mercurii die ipsemet imperator apud ecclesiam, que dicitur Omnes Sancti, que est ecclesia Templi; et extat ipsa ecclesia in capite brolii iuxta ipsum brolium. Rex vero Boemie iuxta monasterium sancti Dionisii hospitatus est. Ceteri namque principes ab ipso Sancto Dionisio usque ad pusterlam Sancte Eufemie iuxta Mediolanum hospitati sunt. Tunc autem Mediolanenses turrem, que dicebatur Arcus Romanus, que valde fuerat maxima, ad videndum mira, et que in capite burgi porte Romane extabat, iam armaverant ; supra quam ascendentes fere per octo dies defensaverunt . Teutonici vero eam tota die expugnantes cum malleis et securibus, sub arcubus ipsius turris maxima vi intraverunt, et eam firmiter dissipantes: illi, qui supra turrem fuerant, eam funditus destrui videntes nec defendere valentes valdeque , ne cum ipsa turre in terra deicerentur, timentes, Mediolanensibus nullum eis subsidium dare valentibus nec audentibus , imperatori se statim tradiderunt. Deinde imperator Mediolanenses de ipsa turre descendere faciens, suos in ipsa ascendere iubens, scalas ad ipsam turrem apponere fecit; postea super eam quandam optimam preteriam fabricare fecit, que infra portam, que prope ecclesiam sancti Nazarii fabricata fuerat, lapides maximos iactabat. Ipsi equidem Mediolanenses duas alias preterias intus de ipsa porta habentes quandoque supra ipsam turrem quandoque etiam satis ultra lapides proiciebant. Interea quodam die Mediolanenses per pusterlam, que erat per medium Sanctum Dionisium, foras prosilientes Boemenses acriter invaserunt. Qui cum aliis Teutonicis et Papiensibus etiam, qui ex ea parte similiter hospitati fuerant, contra Mediolanenses armati exeuntes ita viriliter eos expugnaverunt , quod ipsi Girardum Vicecomitem et Tazonem de Mandello, duos nobilissimos Mediolani capitaneos, aliosque etiam quam plures ex illis interfecerunt plurimosque vivos capientes in castris deduxerunt; reliquos namque usque ad portam, ex qua exierant, maxima virtute fugaverunt.

---

Otto Morena, Historia Frederici I. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000687.zip.
