# Historia Frederici I 243-252

Otto Morena, Historia Frederici I, 243 to 252. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/243
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/243

Preterea alio quodam die ipsi Mediolanenses per pusterlam, que dicebatur porta Tosa, ad prelium exeuntes, Teutonici et Cremonenses una cum Laudensibus obviam iverunt. Maximo igitur prelio incepto multisque ab utraque parte interfectis , plerisque etiam captis, tandem Mediolanenses resistere non valentes terga verterunt. Super quos Teutonici et Cremonenses atque Laudenses acriter irruentes maximamque ipsorum copiam capientes magno robore usque intus de predicta pusterla de porta Tosa reliquos omnes fugaverunt. Plerique etiam ex ipsis ultra fossatum intus per ipsam portam pugnando maxima vi intraverunt; sed ibi stare non valentes foras redierunt. Mediolanenses namque tunc fugientes cum pre multitudine fugientium per ipsam portam redire non valuerunt, maxima eorum copia in fossatis ab utraque parte pontis se, unus super alium cadens, precipitaverunt, ita etiam quod plerique in aqua ipsius fossati usque ad tolimen repentes ab his, qui supra ipsum fossatum fuerant, adiuvabantur ac intus extrahebantur. Insuper etiam Mediolanenses alio quodam die per portam, que per medium arcum Romanum fuerat, armati exeuntes, Teutonici cum Laudensibus obviam fuere maximumque prelium cum ipsis iniere. In quo multi Laudenses, videlicet Ioannes Iudeus et Petracius de la Pusterla aliique etiam plerique, fere usque ad mortem vulnerati fuere; Ugo etiam qui dicebatur Cononus Laudensis civis in ipso prelio vulneratus paulo post obiit. Preterea alio quodam die dominus imperator cum maxima parte exercitus circa Mediolanum pergens, totas segetes quascumque invenit devastavit, vites etiam et arbores succidit, domos combussit, molendina destruxit. Mediolanensesque hoc totum videntes nec etiam ultra fossatum exire ausi fuerunt . Milites vero imperatoris eiusque principum eorumque scutiferi per Mediolanensem episcopatum atque comitatum seu per Martesanam et Sebrim euntes et omnia castra cunctasque villas expoliantes ac postea comburentes et penitus destruentes , totam fere Mediolanensium terram ita ceperant ac devastaverant, quod Mediolanenses pauca loca habebant, que omnino aut destructa aut devastata non forent.

---

Otto Morena, Historia Frederici I. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000687.zip.
