Latin
253 to 262
Otto Morena, Historia Frederici I 253-262
Not analysed yet
Mediolanenses namque totam eorum dissipari ac destrui terram videntes, scientes etiam se eam defendere non posse timentesque insuper, ne imperator ab obsidione discederet, donec eos caperet, cum ipso imperatore pepigerunt; ac se in eius manibus posuerunt et plus de ducentum obsidibus de ipsius preceptis faciendis ei tradiderunt. Postque hec itaque imperator ab obsidione discedens ibique de suis relinquens, qui fidelitatem a Mediolanensibus exigerunt ac receperunt, Modoeciam perrexit. Ibique equites de Martexana et Sebri conveniens, pactum cum ipsis iniens ac eos in sua tuitione suscipiens, omnes sibi fidelitatem fecerunt. Interea namque imperator colloquium in Ronchalia in sancto Martino proximo veniente maximum se habiturum constituit. Omnibusque fere Ytalie principibus consulibusque etiam civitatum in ipso colloquio interesse precepit; ad quod quattuor etiam principales legis doctores, videlicet Bulgarum et Martinum Gosiam seu Iacobum atque Ugonem de Porta Ravegnana, Bononie magistros, interesse fecit. Omnesque ipsi convenerunt colloquio nono kalendas Decembris ultra Padum prope ecclesiam sancti Petri da Contrebia in MºCºLVIIIº anno de indicione VII. Imperator igitur universique principes ac civitatum consules ibi insimul se convenientes, in primis vocavit imperator omnes iam dictos Bononie magistros iussitque eis, quod ipsi indicarent ei in veritate omnia regalia iura, quecumque imperii iure in Longobardia ad ipsum spectarent ac sua esse deberent. Ipsi imperatori respondentes dixerunt se nolle hoc facere sine consilio aliorum iudicum universarum Longobardie civitatum ibi astantium. Imperator itaque duos uniuscuiusque Longobardie civitatis iudices elegit iussitque eis, quod ipsi omnes cum predictis quattuor Bononie magistris ad consilium ambularent omniaque regalia iura quecumque essent diligenter investigarent, ut a consilio redeuntes sub nomine fidelitatis, quam sibi iuraverant, ea omnia recto tramite sibi per omnia, prout melius potuerunt, publice dicant. Ipsi autem iudices, cum XXVIII exceptis Bononie magistris fuerunt, omnes ad consilium exeuntes ac omnia regalia iura diligentius inter se conferentes, tandem ad imperatorem redierunt; ac ipsi coram omnibus principibus omnia iura ad eum se scientibus iure regalie pertinentia in scriptis narraverunt.