# Historia Frederici I 263-269

Otto Morena, Historia Frederici I, 263 to 269. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/263
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/263

Hoc autem sic peracto, tunc dominus Ubertus Mediolanensis archiepiscopus una cum Mediolanensium consulibus omnesque etiam alii Longobardie presentes episcopi, comites et etiam marchiones seu duces ceterique Italic principes ac omnium Longobardie civitatum consules ibi astantes publice in ipso colloquio surgentes in manu ipsius imperatoris omnia, que predicti iudices regalia iura esse dixerant, refutaverunt ac ei finem ex ipsis omnibus fecerunt. Statimque imperator eis omnibus sub nomine fidelitatis, ne ipsi amplius de ipsis rebus intromitterent, firmiter precipiens: omnes unanimiter, unusquisque tamen per se, amplius se de ipsis rebus non intromissuros spoponderunt. Insuper etiam veram et perpetuam pacem ibi omnes inter se et omnibus aliis personis deinceps se firmiter tenere iuraverunt; quamvis minus de mensibus septem Mediolanenses atque Cremenses hec observaverunt , imo etiam ante hoc spacium Laudenses, cum nullum adhuc ipsis malum ullo modo intulissent, invadentes ipsam pacem violaverunt. Deinde Mediolanenses et Cremonenses, Papienses quoque et Placentini de stando et per omnia attendendo ipsius imperatoris precepto multos obsides imperatori tunc tradiderunt . Ibique etiam multas leges, quas in scriptis redigere fecit, multaque etiam precepta hortatu suorum principum constituit , que omnia in perpetuum custodiri precepit. His itaque sic peractis, cum imperator omnia se bene peregisse ac imperium suum, sicut se decebat, in pace quieta obtinere putans, quamvis in contrarium paulo post sibi contingit, de Ronchalia tandem discessit. Sequenti vero Ianuarii mense, qui fuit de MºCºLVIIIIº anno de indictione septima, precepit dominus imperator Placentinis, quatenus ipsi omnes turres quascumque in eorum civitate habebant a viginti brachiis supra destruerent atque omnia eorum fossata, que pro ipsis ab eo defendendis isto animo fecerunt, penitus explanarent ac deinceps in sua bona voluntate , quamvis multum et in pluribus causis eum iam graviter offenderant, omnibus tamen offensionibus remissis in pace quieta de inde viverent.

---

Otto Morena, Historia Frederici I. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000687.zip.
