Latin
270 to 280
Otto Morena, Historia Frederici I 270-280
Not analysed yet
Placentini namque hoc audientes, quamvis mestissimi, tamen fossata eorum explanare et turres civitatis destruere ceperunt; sed fraudulenta tenti occasione, ut ad id pervenirent, quod ex post facto apparuit, non perfecerunt . Hoc eodemque mense imperator suos legatos ad Cremam direxit et Cremensibus, quatenus muros et fossata castri Creme de inde usque ad sanctam Mariam que dicitur Cirialis destruerent, mandavit. Ipsi vero Cremenses hoc audientes et hoc in maximum dedecus accipientes super illos legatos fortiter irruerunt ac interficere voluerunt. Sed ipsi fugientes atque se abscondentes vix evadere potuerunt; ac valde tristes ad imperatorem redeuntes, que ipsis acciderant, renuntiaverunt. Imperator namque, ut hoc audivit, quamvis mestus inde foret, in pace tamen sustinuit. Eo etiam tempore imperator, cum Papie primum, deinde Placentie atque Cremone seu etiam Laude suas potestates de ipsismet civibus predictarum civitatum constituisset, Raynaldum cancellarium suum et Ottonem fallizumgravum Mediolanum dirigens; inssitque eis, quatenus ipsi in Mediolano de ipsismet civibus, sicut in predictis aliis civitatibus iam fecerant, suas potestates crearent, quia tunc temporis omnes etiam Longobardie civitates a consulibus ab ipsismet civitatum civibus creatis regebantur. Mediolanenses itaque eos videntes et quid agere vellent cognoscentes maximo rumore statim inter eos habito super eos irruerunt, et quosdam equos ipsis auferentes ac ipsos interficere minantes: ianuis palacii, supra quod fuerant, clausis vix evaserunt. Sequenti vero nocte predictus Otto falzigravus privatim de Mediolano exiens de ipsa civitate fugit. Cancellarius vero, quamvis usque ad diem stetisset, tamen et ipse nihil proficiens de Mediolano recessit. Itaque cum et utrique ad imperatorem redissent et quid eis acciderat renuntiantes, imperator, quasi vilipenderet ac pro nihilo haberet, tacuit. Mediolanenses igitur nequiciam eorum compescere non valentes in primo die sabbati, qui fuit post pascha resurrectionis Domini et qui fuit tunc tercio die mensis Aprilis in MºCºLVIIIIº anno, cum predictus imperator nihil mali adhuc Mediolanensibus post pacem cum ipsis factam intulerat, ad castrum Tricii perrexerunt.