# Historia Frederici I 289-297

Otto Morena, Historia Frederici I, 289 to 297. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/289
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/289

Imperator itaque ac curia eius tota verba, que audire cupiebant, audientes ipsosque Laudenses magnos ac mirabiles equites fore dicentes, ipsa verba alacriter acceperunt ipsosque Laudenses valde commendaverunt. Ac non multum temporis idem imperator morans Laude venit ipsosque Laudenses in concione publica valde laudavit ac eis multas grates de hoc, quod ipsi tam male Mediolanenses tractaverunt, retulit. Laudenses vero omnes Mediolanenses equites, quos ceperant, ipsi imperatori representantes, ipse imperator eos omnes Papie in carcerem deduxit. Postea namque die Iovis, que fuit undecimo die sequentis proximi mensis Iunii, in quo fuit festivitas sancti Barnabe apostoli , Mediolanenses civitatem Laude fraudulenter ac subdolose capere se posse putantes, fecerunt Cremenses ab illa parte Adue, que est versus Cremam, ad pontem, qui tunc levabatur, sed nondum fuerat expletus, prius Laudenses invadere, ut omnibus Laudensibus pro timore pontis illuc currentibus ipsi Mediolanenses ab hac parte Adue, que est versus Mediolanum, venientes, antequam Laudenses, qui ultra Aduam cum Cremensibus pugnarent, illi parti, in qua Mediolanenses forent, occurrere possent, leviter infra civitatem intrantes. Que res licet nefaria foret, tamen de invasione, sicut tractaverant, ita ad finem perduxerunt. Laudenses ab utraque parte viriliter se defendentes, filium Vasalli de porta Comacina, qui... vocabatur, in Silva Greca, quia ex illa prosiluerat parte, interfecerunt ; ex Cremensibus autem multos vulneraverunt. Ipsique Cremenses similiter ex Laudensibus, qui fortiter pontem defendebant , plerosque sauciaverunt. Sed cum acriter a mane usque ad meridiem ab utraque parte pugnatum esset, Mediolanenses atque Cremenses se nihil ex hoc, quod optabant, perficere posse videntes et civitatem, quam leviter capere se posse putabant, in aliquo se ledere non valere cernentes, a prelio discesserunt; mestique pernimium ac maxime dolentes domibus eorum reversi sunt. Preterea die Iovis, que fuit septimo die sequentis proximi mensis Iulii, tunc Cremonenses iverunt ad obsidionem circa castrum Creme absque imperatore.

---

Otto Morena, Historia Frederici I. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000687.zip.
