# Historia Frederici I 298-307

Otto Morena, Historia Frederici I, 298 to 307. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/298
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/298

Post octo vero dies imperator cum omni eius exercitu ad ipsam obsidendam perrexit. Interea in die Lune, in quo fuit festivitas sancte Margarite et fuit tercio decimo die eiusdem mensis Iulii, venit imperator a castro Creme civitati Laude, cum sol iam occasum fecisset, cum plus de trecentum suis militibus Teutonicis; ac per totam sequentem noctem cum ipsis et Laudensium equitibus equitavit versus Landrianum. Mandavitque Papiensibus, quatenus centum de ipsorum militibus Mediolanum, quam propius possent, acriter invaderent, alii vero Papiensium omnes equites in absconso loco se reponerent. Mandavitque etiam illis, qui Mediolanum invadere debebant, ut, cum ipsi reverterentur et a Mediolanensibus acriter persequerentur, quod ipsi per illam redirent viam, in qua imperator ipse cum Teutonicis suis et una cum Laudensibus et aliis Papiensibus absconditus foret. Papiensium itaque centum milites, ut imperator illis mandaverat , bene ac robuste Mediolanum per unum fere miliarium prope invadentes quam plurimosque homines etiam interficientes , maximam predam levaverunt. Mediolanenses vero, ut hoc audierunt, statim in equis ascendentes Papienses valde persequuntur; ac tam acriter eos persecuti fuerunt, quod per viam illam, per quam redire debebant et in qua imperator cum suis absconditus fuerat, reverti non valuerunt. Mediolanenses igitur Papienses persequentes multos ex eis ceperunt pluresque vulneraverunt. At imperator cum suis Papienses redeuntes expectans vidensque illos per illam viam, quam ipsis indicaverat , non revertentes putansque etiam illud eis accidisse, quod in veritate acciderat, statim Papiensibus, qui cum ipso fuerant, precepit, ut ipsi unam viam, que versus Mediolanum ibat, pergerent ipseque cum suis et una cum Laudensibus per aliam, que similiter versus Mediolanum pergebat, tenderet. Papienses vero, cum velociter irent, in Mediolanensibus inciderunt . Mediolanenses namque super eos irruentes fortiterque cum ipsis pugnantes multosque ex eis capientes reliquos fugaverunt.

---

Otto Morena, Historia Frederici I. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000687.zip.
