# Historia Frederici I 308-316

Otto Morena, Historia Frederici I, 308 to 316. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/308
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/308

Interea namque imperator, cum ipsi Mediolanenses valde leti a prelio iam redierunt, eis obviam robusto veniens animo ac in Teutonica lingua fortiter vociferans statimque super eos irruens mirabiliter invasit. Mediolanenses igitur Teotonicam linguam intelligentes ac ipsum imperatorem esse putantes in nihilo se defenderunt, sed statim omnes terga vertentes fugere ceperunt. Imperator itaque eiusque Teutonici, Laudenses quoque ipsos Mediolanenses acriter persequentes plus de trecentum militibus de Mediolani melioribus ceperunt; equos etiam ultra quadringentos habuerunt. Cepit namque dominus imperator tunc Codemalium de Pusterla, Guidonem et Henricum germanos qui dicuntur de Landriano, Passaguadum de Setara, Abiaticum Mediolani Marcellini, Ugonem Crustam, Ambrosium Paliarium, Manfredum Bandum, Ardericum Nasellum, Nigrum Grassum, Paganum Burrum et insuper etiam plus de ducentis quinquaginta aliis, quos omnes per civitatem Laude egomet captos ac omnes vinctos in carcerem detrudere vidi. Postea vero, cum per aliquot dies Laude in carcerem permansissent, ipsos omnes a Laude Papiam transducere faciens, ibi eos item in carcerem ponere precepit. Imperator namque ad Creme obsessionem rediit. Erat enim ibi ad eam obsessionem quedam magna societas solummodo pauperum et egenorum tunc insimul congregata, qui derisorie filii Arnaldi appellabantur et qui cottidie die ac nocte Cremenses omnesque etiam, qui infra Creme castrum fuerant, sic infestabant, quod nullus infra ipsum castrum prope murum ipsius castri se movere poterat, quem ipsi cum rumfis et lapidibus non sauciarent. Idcirco ipsi valde magis quam aliqui alii ipsos Cremenses tunc terrefecerant, quoniam ipsi quottidie maximam copiam interficiebant, quia ipsi tam parum vulnerare aliquem non poterant, quin interiret, ut ipsimet de Crema post ipsam captam mihi multisque aliis sepe retulerunt. Interea Cremonenses quoddam castellum ex optimis lignis fabricatum tam mire magnitudinis construxerunt, quod ex hac maris parte nec par nec simile unquam visum fuit.

---

Otto Morena, Historia Frederici I. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000687.zip.
