# Historia Frederici I 36-46

Otto Morena, Historia Frederici I, 36 to 46. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/36

Hoc vero tormentum et passionem miserabiles Laudenses usque in adventum iam dicti domini Frederici regis sustinuerunt. Mediolanenses itaque de interficiendis Laudensibus ac omnibus bonis ipsorum auferendis valde machinantes et multa consilia inientes, tandem Dominus sua divina providentia atque misericordia eos utpote miseros semper liberavit. Sicherius autem cum ad curiam venit, regis pedibus se prosternens omnia, que et qualiter sibi contigerant, per ordinem regi omnibusque principibus astantibus exposuit; rogavitque ipsum ac universos curie principes, quatenus eum et se ipsos de hac iniuria vindicarent. Hoc autem rege et universis principibus audientibus, maxima ira et dolore commoti sunt. Altiusque in cordibus eorum hec verba ascenderunt, quam quisquam ratus unquam foret; et sicut scintilla ignis totam domum accendit, ita hec verba cor regis et omnium principum accenderunt. Statimque se in Longobardiam cum exercitu magno venturos esse decreverunt. Interea Laudenses quandam clavem ex bono et purissimo auro factam per marchionem Gulielmum de Monferato, qui eos adiuvare promiserat, dam regi direxerunt, mandantes ei, quod se ipsos et civitatem Laude sibi commendarent et in sua protectione utpote sui semper esse et manere vellent. Ipse vero rex cum magno gaudio suscipiens Laudenses et eorum civitatem, quamvis destructam, in sua custodia suscepit. Mediolanenses autem similiter et ipsi unam cuppam auream et ex denariis plenam ipsi regi portaverunt, quatenus ipsam gratiam suam et bonam voluntatem recuperarent; quamvis hoc facere minime potuerunt. Cremonenses quoque ac Papienses et ipsi sua munera regi offerentes et privatim Mediolanenses inculpantes ac pro ipsis Laudensibus sepe regem deprecantes ipsum regem infestum esse Mediolanensibus reddebant. Rex itaque suos legatos per Alamaniam, Saxoniam, Provinciam , Burgondiam, Longobardiam, Tusciam, Romaniam et per universum Romanum imperium misit, iubens archiepiscopis , episcopis, abbatibus, comitibus, marchionibus, ducibus ac universis aliis predictarum provinciarum principibus, quatenus ipsi cum suis militibus, prout honorifice possent, de inde usque ad festivitatem sancti Michaelis proxime venientis et unum annum cum ipso in Longobardia in Ronchalia essent; que res Deo annuente, sicut iussit, ita bene peracta est.

---

Otto Morena, Historia Frederici I. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000687.zip.
