# Historia Frederici I 360-372

Otto Morena, Historia Frederici I, 360 to 372. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/360
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/360

Itaque tota curia hoc audiente consilium maximum super hoc ab eis habitum est. Postremo namque a consilio ipsi principes redeuntes tandem iudicaverunt eos iure supradicto mori debere. Cremenses itaque, quod suos, quos habebant, suspenderent, minabantur. Quod imperator videns et non putans eos tam fore dementes, quod, licet hoc facere verbis minarentur, facto tamen adimplere auderent : ex hoc solo, quod suos suspendere minati fuerunt, eos, qui ex illorum parte fuerant, utrosque suspendi precepit. Cremenses igitur, ut suos suspensos esse viderunt, imperatore cernente ad ipsius dedecus atque iniuriam illos, quos ibi adduxerant, utrosque suspenderunt. Imperator itaque ira commotus statim iussit obsides atque alios, quos captos habebat, adduci. Quibus deductis multas alias instar furcas, super quas omnes suspenderentur, levari precepit. Episcopi vero et abbates aliique etiam religiosissimi viri ad imperatorem venientes, ne ipse, qui fons misericordie esse debebat, ad nequiciam et malignitatem illorum, qui destructiones Dei et ipsius tunc disposuerant , attenderet, valde deprecabantur. Imperator namque eos audiens nec ex toto eis credere volens nec omnino eorum consilium atque preces refutare disponens, tandem novem ex ipsis, ut Cremenses ex hoc, quod fecerant, pro stultis et insipientibus se haberent, videntibus illis suspendere fecit. Reliquos autem vivos propter Deum et ipsos religiosos viros vite donavit. Preterea imperator, castellum ut bene retroductum fuit, statim eum bene aptare firmiterque ex duplicibus faxinis viminum, cum in primis ex simplicibus tantum cohopertum fuerat, cohoperiri fecit; deinde optimis filtris coriisque, etiam pannis insuper laneis illum armari precepit. Cum vero mirabiliter cohopertum aptatumque fuit, precepit imperator ipsum castellum firmiter in antea duci. Cum ergo duceretur, Cremenses super ipsum maximos lapides, quorum magnitudinis nusquam amplius trahi visi fuerunt, die nocteque trahere non cessaverunt; sed nihilominus Cremonenses et Teutonici ipsum castellum tunc bene firmiterque aptatum fore cognoscentes, in antea usque infra medietatem fossati ipsius castri per viam illam, quam gattus iam fecerat, magna virtute ipsum castellum duxerunt.

---

Otto Morena, Historia Frederici I. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000687.zip.
