# Historia Frederici I 410-415

Otto Morena, Historia Frederici I, 410 to 415. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/410
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/410

Pars vero Cremensium cum manganis lapides non modicos supra pontem iactando sic eum in quadam parte fregerunt, quod alii Teutonici, qui post ducem currere debuerant, ipsum postea sequi ausi non fuerunt. Sed Cremenses, ut pontem ruptum presenserunt nec alios Teutonicos viderunt sequi ducem, qui cum paucis precesserat, super ipsum ducem eiusque milites fortiter irruentes, sic eos cum lapidibus et ensibus atque lanceis ac maxime cum contonibus urserunt, quod ipse dux aliquantulum sauciatus cum parte suorum equitum in castellum rediit; pars vero per pontem usque ad castellum redire non valens de ipso ponte extra castri murum in fossatum se proiecit. Ceteri quoque, qui per pontem iverant Marchesii, Cremensibus eis robuste resistentibus nihil proficientes intra machinam, de qua exiverant, se receperunt. Licet autem imperator eiusque principes, quod statuerunt, plenarie non perpetraverint, assidue tamen die noctuque Cremenses cum lapidibus et balistis ac arcubus oppugnaverunt; et tam boni balistarii cotidie in castello imperatoris latitabant, quod fere nemo Cremensis poterat contra castellum supra suas machinas se opponere, qui ab ipsis balistariis non interficeretur, nihil proficiente lorica. Ipsemet quoque imperator optime noscens sagittare, ut extimo, multos de Cremensibus interfecit. Quocirca Cremenses maxime perterriti intollerabilibusque vigiliis, quas assidue faciebant, fatigati, ex magna parte sauciati ac iram et dolorem ducis Conradi, qui milites suos amiserat, metuentes, quoniam etiam quam plurimi, qui ab initio castrum defensaverunt, ex ipso clam exiverant imperatori et aliis principibus se tradentes et assidue magna ipsorum copia clam exire properabant, paventes etiam, ne per vim caperentur, – quod si eis acciderit, sciebant maiorem ipsorum partem a Teutonicis et maxime a Cremonensibus, quos per longum tempus offenderant, gladio fore perituram – consilium inierunt cum imperatore fedus faciendi ac de manibus ipsius qualitercunque se eripiendi.

---

Otto Morena, Historia Frederici I. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000687.zip.
