Latin
421 to 432
Otto Morena, Historia Frederici I 421-432
Not analysed yet
Hoc autem factum fuif in MºCºLXº ab incarnatione Domini anno die Martis, que fuit sexto kalendas Februarii indictione VIII et fuit in octavo die post festum beati Bassiani confessoris de Laude. Sequenti vero die Mercurii Cremenses omnes masculi et femine atque Mediolanenses et Brixienses imperatori se tradiderunt . Ac exeuntes de castro, quia totam ipsorum suppellectilem amittebant, nisi quantam una vice poterant deferre ,ingenti dolore fremebant; quia vero vita conservata eis fuerat, in parte congaudebant. Donavitque imperator Laudensibus ultra trecentum loricas et multimodas gamberias, quas de hostibus suis predictis habuerat, et clipeos atque cassides . Nec pretermittendum fore opinor, quod imperator christia nissimus, animi ferocitate deposita et hostili odio abiecto, ipsos Cremenses per quendam locum angustum, unde egrediebantur, exire adiuvans suis propriis manibus quendam ipsorum languidum cum aliis militibus exportavit. Qui tante benignitatis tanteque imperialis mansuetudinis actio omnibus hominibus maximum debet prestare exemplum. Enim Teutonici ac Longobardi castrum introeuntes, prout quisque fortior erat, unus solus tantum unam viciniam occupabat; nec de illis rebus, que in illis erant domibus, quas occupaverant, alicui alii permittebant accipere. Quod alii et maxime scutiferi, qui postremum intraverant castrum, considerantes nec aliquid de rebus ab aliis preoccupatis accipere audentes, dolore insimul et invidia concitati in quam pluribus castri partibus ignem apposuerunt ; et totum castrum subito combustum fuit cum his rebus tam victualibus quam aliis, que intus fuerant, cum non esset adhuc plene expoliatum. Posteaque fere omnibus domibus castri destructis a Cremonensibus, partim a Laudensibus fossatoque complanato murum quoque castri totum in terra prostraverunt. Insuper etiam Cremonenses avidi Creme dissipationis etiam quasdam ecclesias ipsius castri destruxerunt . Imperator vero per quinque dies ibi moram faciens postea discessit Laudeque cum omni eius exercitu reversus est. Cremonenses vero ac Teutonici in castello imperatoris et in omnibus ipsorum manganis et pretheriis seu gattis ac machinis ignem apponentes omnes exarserunt; que omnia, quamvis per longum tempus fabricata fuerunt et ultra duo milia marcharum argenti in eis erogatum fuerat, –quia tamen est, quod omnis creatura revertitur ad suam naturam –in parvissimo tempore ,utpote ex pulvere creata, in pulverem redacta sunt.