# Historia Frederici I 454-462

Otto Morena, Historia Frederici I, 454 to 462. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/454
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/454

His ita perpetratis dedit licentiam dulcissimus imperator, quo dulcior nullus fuit a longis retro temporibus, duci Henrico de Saxonia et duci Bertaldo et etiam omnibus fere archiepiscopis , episcopis, abbatibus, qui secum erant in exercitu et cum militibus suis, ad suas patrias remeandi cum omnibus suis equitibus. Quibus omnibus recedentibus remansit imperator Papie cum duce Frederico, regis quondam Conradi filio, et cum Conrado comite palatino de Reno fratre suo et cum Ottone palatino comite et aliis quibusdam principibus. Postea vero pius imperator una cum domina Beatrice coniuge sua et principibus suis ac exercitu, qui sibi remanserat, ultra Padum in partes Gamundi et Marenghi atque Terdone perrexit et in illis partibus in quadragesima permansit. Mediolanenses autem destructionem Laudensis civitatis desiderantes, in die Martis sancti predicte quadragesime milites et pedites cum magna copia vexillorum et plaustrorum Laude venerunt, summo dilnculo Laudenses invadentes. Pars vero peditum Laude per portam Imperialem egrediens cum Mediolanensibus prelium inceperunt. Qui per longum tempus bellantes et ex Mediolanensibus plerosque interficientes aliosque plurimos sauciantes maximos impetus in eos faciebant, donec Mediolanenses equites simul et pedites unanimiter in Laudenses impetum magnum fecere et Laudenses paucissimos ad comparationem hostium et tanto robori obsistere non valentes usque in fossatum recepti civitatis acriter impulerunt, ex eis quinque capientes, et insuper de Laudensibus tres interfecere ; reliqui vero intra civitatem se receperunt. Sed Mediolanenses suos interfectos ac vulneratos recolligentes, quamvis eximie dolerent, quod civitatem, quam sine gravi labore capere putaverant, illesam relinquebant et ex suis multos vulneratos, plerosque etiam interfectos reportabant, Mediolanum tamen reversi sunt. Laudenses itaque suos legatos ad imperatorem statim direxerunt, qui omnia ipsi narraverunt per ordinem, que eis acciderant. Ex quo valde congratulans imperator, quod Laudenses, qui perpauci erant, a tanta multitudine se sic defenderant et in campo prelium durissimum fecerant, statim post paucos dies cum suis militibus Laude profectus est et ipsis Laudensibus multas grates in concione retulit de hoc, quod viriliter cum hostibus imperii pugnaverant; eos tamen ammonens eisque precipiens, ne ulterius Mediolanensibus in campo nec extra civitatem ad pugnandum se opponerent, sed civitatem solummodo, non agros defenderent; dicens se metuere, ne nimia Laudensium audacia et presumptio Laudenses perducat ad civitatis etiam amissionem.

---

Otto Morena, Historia Frederici I. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000687.zip.
