# Historia Frederici I 47-55

Otto Morena, Historia Frederici I, 47 to 55. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/47

Venitque dominus Fredericus rex in Longobardiam in millesimo centesimo LIIIIº ab incarnatione Domini anno mense Novembris de indictione secunda. Hospitatusque est in die Mercurii, que fuit secundo die ante kalendas Decembris, in qua fuit vigilia sancti Andree apostoli, apud Sanctum Vitum ad Castelionem in Laudexana. Et ipso die venerunt Teutonici Laude a predictis albergariis et expugnaverunt burgum Placentinum de Laude, in quo omnes alii burgi insimul convenerant; sed ipsi Laudenses tunc viriliter se defenderunt. Sequenti vero die Iovis, in quo fuit tunc festivitas predicti sancti Andree, ivit predictus rex cum omni exercitu suo in Runcaliam et hospitatus est ibi; mansitque illic per sex dies, residente etiam tunc in honoris apostolicatu domino Eugenio papa tercio. Mediolanenses vero regi obviam tunc euntes et secum fraudulenter fedus inientes quattuor milia marchas argenti ei dare spoponderunt ac in Runcalia cum ipso fuerunt. Interea rege in Ronchalia existente, misit quendam suum capellanum Lande, qui fidelitatem ab omnibus ipsis Laudensibus exigeret. Laudensium etenim alii suas uxores et filios cum ipsorum mobilia timore Alamanorum ad Pizighitonem fugerant, alii autem ad Mediolanum, plerique etiam ad Cremonam et Placentiam; sed ipsi fere omnes Laude cum suis personis idcirco redierant, quia predictus rex suam propriam tensam in ipso predicto burgo Placentino posuerat. Postremo cum predictus regis capellanus Laude venisset et fidelitatem ab ipsis Laudensibus petiisset, responderunt ei Laudenses dixeruntque sibi se non esse ausos hoc sine consilio et parabola Mediolanensium, in quorum virtute et potestate essent, peragere . Datoque eis termino iverunt Laudenses ad Mediolanensium consules et eis, qualiter rex legatum ad eos Laude miserat , qui ab eis fidelitatem exigebat, per ordinem narraverunt; et dixerunt se omnes ipsi legato respondisse, ipsam fidelitatem sine consilio et voluntate ipsorum Mediolanensium nullo modo se facere.

---

Otto Morena, Historia Frederici I. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000687.zip.
