# Historia Frederici I 479-485

Otto Morena, Historia Frederici I, 479 to 485. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/479
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/479

Quibus, ut statuerant , agredientibus civitatem, cum Laudenses eos persequerentur acriter, hi, qui supra castellum porte Imperialis fuerant, versus Mediolanum a parte fossati, quod dicitur de Paneperdito, precaventes, viderunt quam plurima vexilla equitum Mediolani venire festinanter. Ortoque clamore maximo, cum Laudenses non multum adhuc a civitate distarent et suorum clamorem audirent ac pulvinum maximum conspicientes post se venire, subito revolutis abenis ad civitatem , antequam Mediolanenses possent ibi esse, reversi sunt usque ad portam Cremonensem; ibique cum peditibus et arcatoribus et balistariis Mediolanenses expectavere. Mediolanenses vero cum robore magno ac fremitu venientes perque campos ante civitatem currentes, non fuerunt ausi Laudenses aggredi, circa propugnacula commorantes; nec Laudenses ipsos invadere in campo ausi sunt. Sicque Mediolanenses a mane usque ad horam terciam prospicientes, quod ipsos Laudenses possent in campo ad pugnam producere, tandem, quia hoc non potuerunt , cum magno furore ab eis posito igne in quodam plaustro stopule, qui fuerat in campo relictus, in Mediolanum reversi sunt. Preterea in quodam die Lune, in quo fuit festivitas sanctorum Mamme et Filiastri et fuit XIIIIº kalendas Augusti anno ab incarnatione Domini MºCºLXº de indictione octava, venerunt Mediolanenses tam milites quam pedites cum arcatoribus et balistariis et cum carozolo suo atque cum pretheriis et gattis ad civitatem Laude obsidendam; et a costa, que est super paludem porte Imperialis, usque per mediam portam Cremonensem tentoria ponentes non multum longe a civitate summo mane castrametati sunt. Deinde multi ex eis tam pedites quam milites sine equis et sagittarii prope fossatum venere causa bellandi, euntes partim ad portam Imperialem, partim ad portam Papiensem, partim quoque ad Cremonensem. E contrario Laudensibus obviam illis occurrentibus aliquamdiu preliati sunt; et aliquibus ab utraque parte vulneratis ac duobus de Mediolanensibus captis ad portam Papiensem dirempto prelio ad prandendum utrique recesserunt .

---

Otto Morena, Historia Frederici I. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000687.zip.
