# Historia Frederici I 550-560

Otto Morena, Historia Frederici I, 550 to 560. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/550
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/550

Nec fuit aliqua porta in toto Mediolano, que ex aliquo latere non combureretur. Et magna aura tunc ventilante multe domus optime, in quibus valde confidebant et idcirco omnem ipsorum suppellectilem reponebant, exarse sunt. Et multi nobiles equites deducti sunt idcirco ad inopiam et summam necessitatem, amissis in igne omnibus victualibus tam nominum quam equorum et vestibus. In sequenti vero die Veneris reversus est imperator Papiam. Ibique fecit imperator eo tempore iurare episcopum Novariensem et Vercellensem atque Astensem et marchionem Gulielmum de Monferrato et marchiones dal Guasto et marchiones dal Busco et marchionem Obizonem Malaspinam atque comitem de Blandrate et comites de Cavaliate aliosque multos Longobardie principes ad dandos sibi milites, arcatores atque balistarios, qui secum habitarent Papie a festo sancte Marie de mense Septembris ad pascha maius. Preterea quoque imperator cum Cremonensibus et Papiensibus parteque Laudensium et cum Papie navigio ac duabus Laudensium petreriis iterum ivit ad pontem Placentinorum capiendum et destruendum in die Mercurii, que fuit tercio decimo kalendas sequentis mensis Novembris de indictione octava. Quod Placentini presentientes ipsum pontem statim destruxerunt, reducentes omnes naves integras usque ad ripam Padi, que est versus Placentiam. Sed Laudenses in quodam mezano, que Insula dicitur, prelium cum Placentinis incipientes unum ex ipsis Placentinis interfecerunt. Et eodem die captus est Bagnagatta in itinere Papie, qui latitabat die noctuque in nemoribus cum multis aliis sociis suis ad capiendos Teutonicos et omnes, qui fuerant ex parte imperatoris, et qui audacissimus depredator erat multosque ceperat ac etiam morti donaverat de his, qui fuerant amici imperatoris; magisque timebatur quam aliquis alius Mediolanensis . Et dum Laude captus duceretur, quidam Papiensis pedem sibi detruncavit. Imperator vero considerans se tunc Placentinos non posse multum ledere, Cremonam profectus est.

---

Otto Morena, Historia Frederici I. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000687.zip.
