# Historia Frederici I 56-65

Otto Morena, Historia Frederici I, 56 to 65. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/56
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/56

Ipsi vero Mediolanenses maximo consilio valde diu intra eos agitato tandem Laudensibus respondentes parabolam eis dederunt, quod ipsi eorum bona voluntate fidelitatem regi facerent, referentes insuper etiam eis gratias de responsione tali, quam regio legato fecerant. Laudenses itaque Laude reversi sunt; et renuntiantes aliis, que a Mediolanensibus audierant, omnes leto animo fidelitatem regi fecerunt. Postremo in Ronchalia expleto parlamento petiit rex a Mediolanensibus, quatenus ipsi per optima et meliora loca eum usque ad pontem de Ticino ducerent. Ipsi vero sic se facere velle respondentes duxerunt ipsum et eius exercitum per loca guasta et que fuerant deserta per guerram, que incepta fuerat inter Mediolanum et Papiam preterito proximo mense Augusto. In quo mense ipsi Mediolanenses cum Comacinis et Laudensibus et Cremensibus super Papiam equitaverant et tam maximum exercitum super eam duxerant, quod nec ipsi nec aliqua alia Longobardie civitas recordatur unquam amplius talem insimul habuisse nec collegisse. Et hoc fuit in die Mercurii, que fuit undecimo die mensis Augusti, in festivitate sancti Thiburcii martiris, scilicet in primo die post festivitatem sancti Laurentii, quod castrametati sunt ad Lardiragam supra flumen Olonne ex illa parte fluvii versus Papiam. Altera vero die, scilicet Iovis, factum fuit tunc prelium ad La Vernagolam inter Mediolanenses et Papienses; ex quo multi homines mortui, alii vulnerati, alii autem capti ab utraque parte fuerunt. Prelio itaque, cum a mane usque ad vesperas tenuisset, dirempto Mediolanenses ad castra remeaverunt. Tunc etenim in ipso die Iovis, cum omnes Mediolanenses fere iam cenaverant, quoddam divinum miraculum super Mediolanenses et omnem eorum exercitum evenit. Acciderat quippe, quod, cum quidam ex Mediolanensibus, qui in prelio vulneratus fuerat, a sociis ipsius duci Mediolanum volebat, ipsi socii eius et tentorium eorum, quod in capite albergarie versus Papiam fuerat, difixerunt et in terram proiecerunt.

---

Otto Morena, Historia Frederici I. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000687.zip.
