# Historia Frederici I 583-591

Otto Morena, Historia Frederici I, 583 to 591. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/583
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/583

Denique Mediolanenses enim usque ad murum castri gattum deducentes adeo coartant eos, quod ipsi non poterant accedere ad aquam, que erat extra castrum; nec intra castrum quicquam aque habebant. Quocirca oppidani ad maximam necessitatem aqua deficiente deducti sunt. Gattum tamen Mediolanensium summa vi incendunt multosque ex his, qui erant intus, capiunt, alios detruncant. Legatos deinde ad imperatorem noctu mittunt, qui ea, que geruntur ad castrum, sibi denuntient, auxilium subitum ab eo implorando. Igitur imperator, ut hec audivit, Laude venit in die Martis sancti; et ibi maximum colligens exercitum ex Parmensibus et his de Regio ac Pergamensibus ac Cremonensibus ac his de Vercellis et Novaria et Papia, ducum etiam et marchionum atque comitum aliorumque principum, ad castri auxilium ire disposuit . Quod Mediolanenses intelligentes, quia putabant, quod imperator parvum exercitum congregasset, factum imperatoris parvipendere ceperunt, palam quoque dicentes in concione: se ab obsidione castri non discessuros per imperatorem nec per illum exercitum, quem posset de Longobardis colligere, donec ipsum castrum caperent. In die vero Veneris sancti cum predicto exercitu supra Lambrum castrametatus fuerat inclitus imperator, et iam cum comite de Barcellona , qui ad ipsum venerat cum quinquaginta militibus, ad prefati castri tendit auxilium. Cum autem Mediolanenses hec pro certo cognovissent, scientes imperatorem tam fore animi robusti, quod nullatenus dimitteret, quin prelii fortunam cum ipsis experiretur, metu maximo compulsi reversi sunt Mediolanum in die sabbati sancti, relictis apud castrum manganis et petreriis atque gattis aliisque eorum machinis et igne combustis . Et in die pasche maioris Cremonensibus aliisque multis militibus, qui cum imperatore iverant, Laude reversis, in sero magna pars porte Imperialis usque ad portam combusta est per quendam scutiferum cuiusdam militis Cremone, qui non sapienter in quadam domo ignem portabat.

---

Otto Morena, Historia Frederici I. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000687.zip.
