Latin
7 to 15
Otto Morena, Historia Frederici I 7-15
Not analysed yet
Cum autem ipsi Laudenses predictum regem aliosque principes Constanciam venturos ibique colloquium habituros presenserunt, apparuit eis bonum esse, si colloquio interessent et regem sanctissimum viderent, quem nondum viderant, et, que in ipso colloquio dicta vel facta cognoscerent, civibus de Laude notificarent. Itaque rege aliisque principibus Constancie existentibus maximum inceptum est colloquium, in quo multi tam pauperes quam divites de iniuriis eis illatis regi conquerebantur; rex vero iusticiam illis faciebat plenarie. Quod predicti Laudenses qui ibi aderant considerantes, placuit eis de mercato, quod Mediolanenses Laudensibus abstulerant ,ante ipsum regem querimoniam proponere. Statimque in quandam ecclesiam introeuntes duasque inde maximas cruces ad humeros levantes coram ipso rege ceterisque principibus adierunt et pedibus ipsius regis cum ipsis crucibus prostrati sunt maxime lugentes. Et hoc fuit in quadam die Mercurii capitis ieiunii, que fuit anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo quinquagesimo tercio. Principes vero ante regem cruces portari cernentes, quod videre soliti non fuerant, valde mirati sunt. Tandem autem rex ait illis, ut sursum levarent et, ob quam causam cruces ante ipsum detulerant, sibi dicerent. Ipsis vero sursum erectis et coram ipso rege plorantibus tandem iussu ipsius regis Albernardus, qui linguam Teutonicam optime didicerat, in vocem prorumpens sie ait: 〈Domine rex sanctissime, nos pauperes cives de Laude Deo et vobis universeque vestre curie conquerimur de Mediolanensibus ,qui nos ac omnes cives de Laude, qui vestri eramus, olim de ipsa civitate Laude iniuste expulerunt ac omnes maiores nostros, tam masculos quam feminas, expoliaverunt et multos etiam ex ipsis interficientes ipsam civitatem nostram penitus destruxere ac cives Laudenses, ne amplius in ipsa civitate vel eius suburbiis habitarent, iurare compulerunt. Postea vero multis ex ipsis Laudensibus per universas terras euntibus reliqui ibi remanentes extra burgos ipsius civitatis circa ipsam civitatem in sex burgis novis habitare ceperunt; et mercatum, quod intra civitatem in unoquoque die Martis habere consueverant, in quodam ipsorum burgo, qui vocatur burgus Placentinus et qui maior est omnibus aliis burgis, similiter in unoquoque die Martis fieri constituerunt.