# Historia Frederici I 704-714

Otto Morena, Historia Frederici I, 704 to 714. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/704
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/704

Et ipso die dominico olivarum reversus est imperator Papiam; et quisque, qui cum imperatore Mediolani fuerat, domum reversus est. Proximo vero die pasche fuerunt Papie fere omnes Longobardie potestates et quam plures episcopi et marchiones et comites aliique multi nobiles Ytalie. Fuitque imperator ea die incoronatus Papie ad missam in ecclesia maiori una cum serenissima augusta cum magnis solemnitatibus maximaque leticia, quod ipse imperator a tribus annis retro minime fecerat. Proposuerat enim, quod nunquam coronam sumeret in capite, donec Mediolanum superasset. Post missam vero fecit imperator dulcissimus invitare ad prandium suum omnes Italie episcopos, marchiones, comites et civitatum consules, qui ibi aderant; inter quos ego Acerbus, filius predicti Ottonis, qui hunc librum composui , qui tunc eram potestas Laude. Comeditque imperator et imperatrix cum coronis in capite et cum quibusdam episcopis, qui erant in mensa sua a dextris et a sinistris cum infulis aliisque ornamentis episcopalibus. Et fuit ipsum convivium in curia episcopi, ubi Papienses concionem faciunt. Fuitque ibi maxima leticia maximumque gaudium propter fortunam, quam Deus imperatori proxime donaverat. In proxima vero die Martis fuit iurata obsessio Placentie coram imperatore in broilo Sancti Salvatoris de Papia ab episcopis et marchionibus atque comitibus et proceribus Longobardie aliquibus et a potestatibus Cremone ac Novarie, Cumarum quoque ac Vercellarum et Pergami; et ego iuravi pro civitate Laudensi. Brixienses deinde non modice imperatoris iram metuentes, in die dominica, que fuit tunc quintadecima dies post pascha, miserunt consules suos et plerosque alios milites Brixie ad imperatorem. Qui se imperatori reddiderunt ea die in vice tocius civitatis sue cum spatis nudis in manibus eoque pacto: quod destruerent omnes turres Brixie et totum murum civitatis totumque fossatum et per imperatorem potestatem reciperent, quamcunque vellet eis tribuere; et quod universam pecuniam ei redderent, quam olim receperant a Mediolanensibus , ut imperatori resisterent, ac insuper libras sex mille olim Mediolanensium veterum; et insuper quod redderent imperatori omnes arces et forcia castra, que sunt in episcopatu Brixie; et quod iurarent omnes Brixienses obedire omnibus preceptis imperatoris tam pro faciendo exercitu Rome vel in Apulia aut ubicunque preceperit imperator, quam etiam pro omnibus aliis rebus.

---

Otto Morena, Historia Frederici I. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000687.zip.
