Latin
715 to 722
Otto Morena, Historia Frederici I 715-722
Not analysed yet
Interea Placentini postquam hec acta fore cognoverunt, non leviter terrefacti sunt tum propter Mediolanenses ac Brixienses, qui substentaculum ipsorum fuerant et imperatoris iugo se supposuerant, tum etiam propter prefatam obsessionem ,que super eos iurata fuerat, partim quoque quia Cremonenses et Papienses atque Laudenses aliasque Lombardie civitates, que cum imperatore fuerant non parve, inimicos sibi fore cognoscebant. Quocirca, ne per vim ab imperatore aliisque Longobardis caperetur civitas eorum, trepidantes, exinde qualiter amorem imperatoris eiusque gratiam recuperare possent, assidue temptare non cessaverunt. Tandem vero multis ab imperatore ipsis prebitis induciis interventu domini Conradi fratris imperatoris, ad quem Placentini declinaverant, in quadam die Veneris, que fuit undecima die mensis Madii, reddiderunt se consules Placentie cum aliquibus suis militibus imperatori clarissimo apud Sanctum Salvatorem, qui est extra civitatem Ticinensem, cum spatis evaginatis in manibus. Et iuraverunt dare imperatori sex milia marchas argenti et destruere omnia fossata civitatis sue ac muros civiles et recipere potestatem, quam imperator eis donaret, atque restituere sibi omnia iura regalia ac dare ipsi omnia castra episcopatus Placentie, que vellet. Quibus omnibus feliciter actis dedit imperator nobilissimus Brixiensibus ac etiam Pergamensibus in potestatem Marchoardum de Grumbac, Mediolanensibus vero dominum episcopum de Legio, Placentinis autem ab initio Aginulfum, deinde Arnaldum Barbavairam; comitem quoque Gavardum preposuit. . . . ; comitem Conradum de Ballanuce preposuit Ferrarie, Parme Azonem qui dicitur. . . . ,Cumensi comitatui magistrum Paganum. Et sic in multis aliis civitatibus et castris alios preposuit. Cremonensibus vero et Papiensibus atque Laudensibus et quibusdam aliis civitatibus permisit sub propriis de ipsis civitatibus regi consulibus. Deinde sequenti mense Iulii felicissimus imperator cum duce Austrie avunculo suo et cum comite palatino fratre imperatoris et cum numerosa multitudine tam ducum quam marchionum et comitum atque episcoporum aliorumque militum Teutonicomm et Longobardorum versus Bononiam, que nondum iugo imperiali plenarie fuerat subdita, iter arripuit.