# Historia Frederici I 732-738

Otto Morena, Historia Frederici I, 732 to 738. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/732
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/732

Ita dirupto colloquio dominus papa Victor Cremonam ivit; imperator vero cum serenissima augusta coniuge sua et aliis principibus ac universo exercitu in terram Teutonicam proficiscitur. Post paucos vero dies remisit dominus imperator in Ytaliam Rainaldum, archicanzellarium et electum archiepiscopum Colonie, ut vice sua, que forent in Ytalia ordinanda, statueret. Ipse vero archicanzellarius aliquantulum in Longobardia et Marchia, deinde in Tuscia et Romania singulas civitates perambulans, sua solercia eximia omnes civitates et principes Marchie et Tuscie atque Romanie ad imperatoris amorem et obsequium mirabiliter placavit ac ad honorem domini pape Victoris quosdam episcopos ei rebelles deposuit, aliis in eorum locum subrogatis. Deinde quoque misit in Ytaliam clarissimus imperator quasi circa festum sancti Andree dominum Hermanum, Verdensem episcopum de Saxonia, deditque ei potestatem, ut de omnibus causis Ytalie, tam de principalibus quam de litibus appellationum, sua vice cognosceret easque legitimo tramite limitaret. Qui et ipse partim Laude partim in aliis tam Longobardie quam Marchie civitatibus sapienter et moderate mandatum imperatoris adimplevit. Nunc de qualitatibus tam serenissimi augusti quam aliorum principum suorum aliquantisper prelibare lectores obsecro, ne absonum vel inutile reputent. Imperator igitur de nobilissima prosapie ortus fuit et mediocriter longus erat, pulcre stature, recta et bene composita membra habens, alba facie rubeo colore suffusa, capillis quasi flavis et crispis; hilari vultu, ut semper ridere velle putaretur; dentibus candidis, pulcherrimis manibus, ore venusto; bellicosissimus, tardus ad iracundiam, audax et intrepidus, velox, facundus; largus, non prodigus, in consiliis cautus et providus, velocis ingenii, in sapientia multum abundans; amicis ac bonis dulcis et benignus, malis vero terribilis et quasi inexorabilis; iusticie cultor, legum amator, Deum timens, in elimosinis promptus; maxime fortunatus, ab omnibus fere dilectus, et in quo rerum natura nihil deerraverat , preter quod eum mortalem finxerat, cuique a longevis retro nullus fuit imperator equiperandus.

---

Otto Morena, Historia Frederici I. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000687.zip.
