# Historia Frederici I 753-760

Otto Morena, Historia Frederici I, 753 to 760. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/753
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/753

Idcirco ad materiam redeam. Sequenti vero proxima estate, que fuit in millesimo centesimo sexagesimo tercio ab incarnatione Domini anno, incepit Rodulfus Teutonicus, quem imperator monete sue preposuerat, que fiebat in burgo Noxeta, maximam quandam turrim in predicto burgo de Noxeta ad honorem domini imperatoris ad gubernandos intus denarios imperatoris. Et apud Modoeciam inceptum est maximum palacium ad eiusdem honorem. Archiepiscopus vero electus Colonie fecit castrum de Montemalo , quod est in episcopatu Laude, reedificari. Eodem anno redditum est castrum Garde comiti Marcoardo a Turisendo, cuius ipsum fuerat et qui usque tunc imperatori resisterat, omnibus aliis tam civitatibus quam castris et arcibus Ytalie imperatori iam suppositis; et quam arcem Garde predictus Marchoardus partim cum Brixiensibus partim cum Pergamensibus, tum etiam cum Veronensibus et aliis Lumbardis quasi per annum obsederat. Die vero Lune, que fuit quarta dies ante kalendas Novembris predicti anni, reversus est de terra Teutonica christianissimus augustus in civitate Laude cum Beatrice serenissima coniuge sua et cum canzellario electo Colonie archiepiscopo et cum Hermano Verdensi episcopo et Conrado electo Maguncie archiepiscopo, qui frater erat Ottonis comitis palatini, et cum ipso etiam comite palatino et cum comite Gabardo, Marchoardo et comite Conrado de Ballanuce atque cum filio ducis Guelfi et cum multis aliis principibus. Deinde proxima die sabbati, que fuit secunda dies mensis Novembris, venit Laude dominus papa Victor cum suis cardinalibus ; et proximo die Lune fuit ductum a Laude veteri in novam civitatem de Laude corpus beati Bassiani confessoris cum maximo honore maximaque leticia. Ipse enim met apostolicus et imperator inclitus et patriarcha Aquilegie et abbas Cluniacensis cum aliis quibusdam episcopis et archiepiscopis extra ecclesiam maiorem de Laude veteri corpus ipsum preciosum suis humeris portavere; et ab aliis deinde tam clericis quam laicis ad novum Laude transvectum est.

---

Otto Morena, Historia Frederici I. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000687.zip.
