# Historia Frederici I 761-771

Otto Morena, Historia Frederici I, 761 to 771. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/761
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/761

Obtulitque ipsi clementissimus imperator ad fabricationem ecelesie triginta libras denariorum imperialium; serenissima vero iugalis eius obtulit ipsi beato Bassiano libras quinque. Deinde quadam die sabbati, que fuit sexta decima dies predicti mensis Novembris, ivit imperator cum imperatrice ac universo exercitu suo Papiam ibique per aliquot dies moratus est. Et Papiensibus ipsum maxime rogantibus iussit murum civitatis Terdone totum destrui, ea occasione quia Mediolanenses ipsum olim construxerant ad dedecus imperatoris et Papiensium. Papienses vero inde maximo repleti gaudio non solum murum civitatis verum etiam domos universas intus edificatas celeriter destruxerunt. Yemavit denique clarissimus imperator in partibus..... Et die Mercurii, que fuit in kalendis Aprilis anno dominice incarnationis MºCºLXIIIIº indictione duodecima, reversus est Laude; ac proxima die Iovis Papiam profectus est. Et prefata yeme fuit inceptum reedificare castrum de Sancto Columbano ex precepto imperatoris ac ad eius utilitatem ; magnumque suburbium ibi fieri precepit. Et hisdem temporibus Veronenses et Paduani ac Vicentini ceterique de illa marchia preter paucos imperatoris fideles contra imperatorem rebelles extiterunt partim propter pecuniam Venetorum acceptam, qui iam ante imperatori resisterant, tum etiam quia dicebant se a comite palatino, cui imperator Gardam donaverat, ac ab aliis nunciis imperatoris enormiter esse gravatos. Quod ut imperator cognovit, maxime cepit dolere ac nuncios de Cremona et de Papia, Novaria quoque et Laude ac de Cumis Veronam misit, ut Veronenses ac illos de Marchia commonefacerent, ut de stulticia, quam inceperant, resipiscerent et, si quid molestie a nuntiis imperatoris accepissent, plenariam inde iusticiam ab imperatore susciperent in laude sapientium Longobardie . Quibus Veronam profectis convocatisque tam sapientibus Verone quam de Marchia, sicut imperator eis imposuerat, ibi retulere. Ibique multis vicissim factis orationibus postremum diem veniendi Papiam ad imperatorem inter se statuere.

---

Otto Morena, Historia Frederici I. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000687.zip.
