Latin
772 to 783
Otto Morena, Historia Frederici I 772-783
Not analysed yet
Cumque Papiam coram imperatore venissent, de concordia inter se ac imperatorem diu tractatu habito, tandem imperatori iusticiam facere sub nulla potestate volentes recesserunt. Dominus vero papa Victor die Lune, que fuit. . . . . . dies mensis Aprilis, in civitate Luce fati munus impleverat. Pro cuius sanctis meritis dicitur Deum multa miracula ibi fecisse. Deinde in locum ipsius dominus Guido Cremensis substituitur et a cardinalibus, qui ibi fuerant, et a domino Rainaldo archicanzellario ac ab episcopo Laudensi et aliis quibusdam episcopis in apostolice sedis honorem sublimatus est. Proximo vero mense Iunio profectus est imperator cum militibus civitatum Longobardie ac paucis Teutonicis usque prope Veronam, multa Veronensium castra et villas dissipans. E contra Veronenses cum maiori satis militum ac peditum agmine se imperatori opposuerunt. At imperator considerans paucos Teutonicos secum fore ac Lombardos tepide ad eius venisse auxilium bellumque, si tunc fieret, dampnosum sibi futurum existimans, cum toto agmine reversus est. Quo dolore commotus in Alamaniam gratia congregandi maximum Teutonicorum exercitum ire disposuit. Ea vero tempestate quidam iudex de Sardinia de civitate Herborea maxime opulentus ad maiorem dignitatem provehi desiderans, ut regio solio decoraretur, ab imperatore cepit implorare. Tandem principum ac non modice pecunie interventu die Lune, que fuit tercia dies mensis Augusti, in ecclesia sancti Syri de Papia ipsum imperator instituit regem Sardinie ; ibique etiam imperatori fidelitatem iuravit, Pisanis pro posse resistentibus et imperatorem, ne illum regem constitueret, maxime rogantibus. Sequenti vero mense Septembris imperator cum imperatrice causa legendi exercitus in terram Teutonicam cum omnibus fere, qui secum ex Teutonicis in Longobardia fuerant, perrexit suosque missos et procuratores per omnes fere Longobardie civitates, qui sua iura suasque raciones, quas in Longobardia habere debebat, colligerent, dimisit. Apud Cumas namque magistrum Paganum relinquit; comitatum Sebriensem comiti Gozolino donavit; Mediolanensibus autem Girardum preesse iussit; Laude vero Lambertum de Numace suum procuratorem esse, qui etiam omnes Cremenses distringebat, constituit; apud castrum quoque Tricii Ruinum potestatem esse disposuit, qui suas rationes per totam Martexanam ac per totum Pergamensem episcopatum et etiam usque ad Ripaltam Siccam exigeret; Placentie namque Aginulfum, quandoque Arnaldum Barbavariam, quandoque . . . manere precepit; apud Brixiam sane Bertaldum preesse iussit.