Latin
798 to 808
Otto Morena, Historia Frederici I 798-808
Not analysed yet
Itaque episcopi, marchiones, comites, capitanei aliique etiam proceres ac quam plures etiam alii Longobardie homines tam magni quam etiam parvi, alii cum crucibus alii sine crucibus ante imperatorem venientes, de predictis imperatoris procuratoribus ac missis valde conqueruntur et mala ab illis ipsis illata, sicut eis facta fuerant, imperatori eiusque curie per ordinem referunt. Imperator namque hoc audiens multum se inde condolere in principio demonstravit; sed tamen in fine querimonias Longobardorum quasi vilipendens ac pro nihilo habens nihil inde fecit. Igitur Longobardi hoc videntes ac maximum dolorem exinde reportantes quasi pro mortuis se habuere ac exinde maximum timorem mixtum cum dolore habere ceperunt; timentes etiam ac putantes imperatoris procuratores consilio et voluntate imperatoris hoc, quod super Longobardos egerant, fecisse; insuper etiam magis timentes, ne in posterum eis deterius contingeret ,quam retro adhuc contigisset. Colloquio itaque separato imperator sua coniuge Laude relicta ad exercitum rediit. Ac post paucum tempus Laude cum toto suo exercitu revertens, deinde Papiam perrexit; atque exinde in. . . pergens sanctissimam Domini nativitatis festivitatem celebravit. Igitur ipsa festivitate transacta imperator Laude reversus est; ac postea in die Mercurii, que fuit undecimo mensis Ianuarii de millesimo centesimo sexagesimo septimo anno de indictione quintadecima, a Laude cum sua coniuge suoque exercitu omni versus Romam profectus est. Cum autem ad Bononie civitatem pervenisset, a Bononiensibus obsides petiit; at illi libenter suo iussui obedientes de his, quos postulavit, plus de triginta ei cum magna etiam pecunia obtulerunt. Imperator namque apud civitatem Parme eos omnes in custodiam haberi iussit. Deinde a Bononia discessit. Cum vero apud Imolam pervenisset, ibi ab Imolensibus ,quia eos destruere minabatur, et a Faentinis et ab illis de Forlivio atque Forpopulo multas pecunias exegit. Ibique etiam circumquaque usque ad quadragesimam et postea etiam per totam quadragesimam tempus protraxit et in illis partibus fere usque ad festivitatem sancti Petri cum suo exercitu permansit.