# Historia Frederici I 809-816

Otto Morena, Historia Frederici I, 809 to 816. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/809
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/809

Deinde ad civitatem Anchone perveniens ibique cum ipsis civibus, quia eam capere volebat, prelium commiscens: cives ipsi tamen, quia civitas ipsa natura fortis erat, tum etiam quia menibus bene munita fuerat, ipsam civitatem viriliter defenderunt. Sed tamen, ut in preliis sepe accidere solet, quam pluribus ex eis mortuis ac vulneratis multisque etiam captis secum fedus de magna pecunia ei tribuenda inierunt atque obsides quindecim pro solvenda ipsa pecunia imperatori tradiderunt. Sed cum imperator fere per tres hebdomadas Anconam obsedisset multaque etiam propugnacula ad ipsam civitatem capiendam necessaria ibi fabricari fecisset, tandem federe cum ipsis inito discessit ac versus Romam ire incepit. Interea namque dum ea, que supra diximus, in partibus Tuscie et Romanie ab imperatore sic agitabantur, procuratores imperatoris, quos in Longobardia relinquerat, nihilominus imo etiam multo magis, ultra quam soliti fuerant, super Longobardos seviebant et multis ac diversis iniuriis eos opprimebant . Longobardi igitur sic sibi fieri cernentes ac nullus eorum nullaque etiam civitas per se vindictam inde sumere audens, cum tanta mala sibi fieri vita comite nullo modo pati poterant nec eis, ne sibi fierent, resistere audebant, tandem necessitas consilium inde reperit. Mediolanenses namque cum multo magis quam alii Longobardi ita opprimerentur, quod nullo modo evadere aut vivere posse putarent, tandem cum Cremonensibus et Pergamensibus atque Brixiensibus seu Mantuanis ac Ferrariensibus colloquium fecerunt. Qui omnes cum insimul coadunati fuissent ac mala et incommoda a procuratoribus imperatoris et missis sibi illata vicissim inter se retulissent, melius esse cum honore mori, si opporteret et aliter fieri non posset, quam turpiter et cum tanto dedecore vivere statuerunt. Quapropter illi statim fedus omnes inter se inierunt; et concordiam atque pactum, hoc videlicet quod unaqueque civitas adiuvaret alteram, si imperator aut eius procuratores vel missi aliquam iniuriam vel malum amplius sine racione eis inferre vellent, firmiter inter se firmaverunt ac iureiurando – salva tamen, sicut dicebatur palam, imperatoris fidelitate – corroboraverunt.

---

Otto Morena, Historia Frederici I. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000687.zip.
