# Historia Frederici I 817-824

Otto Morena, Historia Frederici I, 817 to 824. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/817
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/817

Ac certum terminum inter se statuerunt, in quo omnes Mediolanum pergentes ipsos Mediolanenses in ipsa Mediolani civitate ponerent et cum eis tamdiu in ipsa civitate manerent et eos ad fossata ipsorum relevanda adiuvarent, quam diu ipsi Mediolanenses secure stare per se solos posse in ipsa civitate confiderent. Quo quidem sic peracto omnes leto animo ab ipso colloquio separati sunt. Statuto vero termino propinquante predicte civitates Mediolanum venientes cum vexillis et armis multis Mediolanenses in ipsam Mediolani civitatem cum magno gaudio magnaque leticia mense Aprilis introduxere et omnia, que eis promiserant, bene ac leto animo ipsis adimpleverunt. Cum autem Mediolanenses secure se ibi remanere posse putaverunt, multas gratias civitatibus a celo usque ad terram referentes domum reverti eos omnes concesserunt. Cum vero Cremonenses et Brixienses atque Pergamenses seu Mantuanos insimul coniuratos fore ac ipsos Mediolanenses in civitate Mediolani, quam imperator destruxerat, vi aut clam posuisse imperatori nunciatum est, quamvis in corde ultra etiam, quam quisque ratus sit, graviter accepisset, tamen vilipendere ac pro nihilo se habere palam demonstravit. Interea Cremonenses legatos Laude miserunt. Qui cum Laude venissent et consilium ac totam Laudensium credentiam insimul convocassent, in principio, sicut moris est, omnes Laudenses a parte suorum consulum, deinde omnium Cremonensium salutavere; ac postea id totum, pro quo venerant, per ordinem nuntiantes dixerunt, quatenus ipsi Laudenses cum Cremonensibus aliisque civitatibus omnibus secum coniuratis fedus, salva tamen imperatoris fidelitate, inirent; dicentes eis, quod omnes predicte civitates, si imperator vel eius missi seu procuratores aliquod malum amplius eis facere vellent, omnimodo et per omnia eos adiuvarent. Laudenses vero id, quod audire nunquam volebant nec putabant, audientes et in magnum dedecus maximumque dolorem ipsa verba tunc accipientes, insimul omnes una eademque voce multum vociferantes, dicentes etiam se magis velle mori et omnia eorum bona amittere quam hoc tale scelus perpetrare.

---

Otto Morena, Historia Frederici I. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000687.zip.
