Latin
834 to 836
Otto Morena, Historia Frederici I 834-836
Not analysed yet
Postremo namque alios legatos nobiles ac sapientes adhuc iterum Laudensibus miserunt, qui eadem verba, que et primi et secundi legati dixerant, a Laudensibus postularent ac genu flexi eos rogarent, quatenus pro Dei amore et eorum servicio atque tocius Longobardie honore et sustentacione cum eis fedus inirent concordiamque ac pactum, sicut eis pluribus vicibus iam per alios etiam legatos mandaverant, in perpetuum facerent; quod si hoc facere renuerint, sciant quoque omnes predictas civitates cito cum omni exercitu, quem unquam colligere aut habere poterunt, procul dubio super eos esse venturas et totum Laudensem episcopatum et igne et preda alioque omni, quo poterunt, damno devastaturas atque Laude civitatem undique obsessuras ac cives ipsius bello manganisque et petreriis aliisque omnibus machinis ad bellum faciendum civitatemque capiendam opportunis, prout potuerint tam per aquam quam per terram, omnimodo oppressuras; et si civitatem per vim capere possent –quod facere posse bene putabant –,totam expoliarent, deinde eam igne comburerent ac ipsam civitatem totam in terram prosternerent atque penitus dissipabunt, homines insuper et feminas in ipsa civitate inventas omnes interficient. Legati igitur Laude venientes colloquium cum Laudensibus habuere ac omnia supradicta verba singulatim Laudensibus per ordinem renuntiaverunt. Laudenses itaque hoc audito, quamvis inde mestissimi forent, tamen propositum, quod predixerant, quasi legatorum dicta vilipendentes ac pro nihilo habentes, nullo modo remutavere nec aliter, nisi sicut antea per ordinem aliis nunciis dixerant, his presentibus legatis respondere; dicentes insuper etiam se valde mirari nec unquam, donec viderint, credere posse, quod predicte civitates et maxime Cremonenses, qui imperatore anteposito ipsam civitatem Laude partim suis propriis impensis partim etiam manuum suarum labore magis edificaverant, quam ulla alia civitas vel persona, que foret in toto orbe terrarum, unquam edificasset, ad destruendam vel obsedendam civitatem Laude nec ad suos proprios homines et amicos intimos interficiendos venirent, qui etiam a multis retro temporibus et veteri civitati Laude, donec destructa fuit, et post ipsam civitatem a Mediolanensibus captam dudum et usque ad solum destructam burgis de Laude et post destructionem ipsorum suburbiorum huic nove civitati Laude semper opitulaverunt; dicentes insuper etiam, quod, si totam civitatem comburere ac penitus destruere et omnes homines in ipsa habitantes interficere deberent, nunquam hoc tale fedus secum contra honorem imperatoris, qui eos reedificaverat, inirent nec aliquid contra illius decus fidelitatemque se scientibus molirentur.