# Historia Frederici I 837-845

Otto Morena, Historia Frederici I, 837 to 845. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/837
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/837

Legati itaque hoc audientes et voluntatem Laudensium sic firmam esse cernentes nec verba eorum aliquid proficere posse videntes, mesti valdeque irati lugentesque abierunt; atque his, qui eos miserant, sicut a Laudensibus audierant, per ordinem narraverunt. Qui omnes valde graviter suscipientes, statim ubique per omnes eorum terras causa legendi exercitus miserunt ac tempore inter eos statuto exercitum maximum insimul collegere. Postremo namque Mediolanenses et Pergamenses, Brixienses quoque et Mantuani necnon et Cremonenses cum navibus coopertis et discoopertis atque cum plaustris et arcatoribus et balestreriis necnon et fronzatoribus seu petreriis et manganis aliisque omnibus ad bellum faciendum instrumentis in die Veneris , que fuit duodecimo die mensis Madii eiusdem anni et de indictione quintadecima, ad Laude obsedendum venerunt. Cremonenses namque fere per totam Silvam Grecam cum navibus et tentoriis hospitati sunt; Mediolanenses cum omnibus aliis exceptis Pergamensium peditibus a Turre, que dicitur da Ysella, usque ad hospitale sancti Blaxii, quod est situm supra costam paludis de Silva Greca, ante portam Imperialem et portam Papiensem atque portam Cremonensem omnes castrametati sunt ibique multos papiliones multaque tentoria fixere. Pergamensium quoque pedites ex alia parte Adue post plures dies postea venerunt. Sequenti itaque die Veneris maximum prelium inter Cremonenses et Laudenses ad cantonem de Serravalle iuxta flumen Adue et in ipsa etiam aqua Adue commissum est, in quo multi ab utraque parte vulnerati fuere; sed tamen Laudenses fortiter pugnantes viriliter se defenderunt. Ipsoque etiam die quendam pontem super ipsum flumen Adue prope portum publicum fabricare ex navibus insimul confixis inceperunt . Sequentibus autem diebus sabbati et dominice semper cum pilotis et lapidibus ac plerumque etiam cum lanceis et ensibus die noctuque quotidie ipsos Laudenses infestabant. Interea namque Cremonenses aliique Laudensium inimici circumstantes ac vinum et blavam et vegetes atque tinas scrineosque etiam et alias res omnes, que portari poterant, rapientes domosque etiam villanorum et res illas, quas portare non poterant, comburentes, paleam quoque et fenum, quod extra civitatem fuerat, auferentes totamque terram expoliantes: tandem maxima pars Laudensium, et maxime villanorum ac pauperum, qui in ipsa civitate cum maxima copia bovum atque pecorum seu etiam porcorum fugerant nec habebant aliquid, quod eis ad manducandum preberent – et fame necabantur –, tum etiam propter aliud maximum damnum atque guastum, quem quotidie in rebus eorum fieri videbant , tum etiam propter minas inimicorum, quas eis quotidie faciebant, quoniam minabantur omnes ipsos occidere nulla remissione ex eis habita, quia dicebant ipsos Laudenses totam Longobardiam cum imperatore velle destruere, tum etiam quia tante multitudini, cum ipsi quantum ad ipsam paucissimi forent nec adhuc bene aptati fuerant, circumquaque resistere se non posse putabant et, si per virtutem caperentur, omnia ipsorum bona amittere, et adhuc deterius foret, omnes mori timebant – una etiam bene ac firmiter credebant et maxime quoque bene sciebant Mediolanenses nullam pietatem de ipsis habere magis, quam de rabiosis canibus haberent; et si manus aliorum inimicorum effugerent, ipsorum tamen Mediolanensium manus nequaquam evadere valerent –, postremo fedus cum ipsis eorum inimicis in proximo die Lune veniente mesti ac pernimium dolentes propter mortis timorem evadendum, salva imperatoris fidelitate, sicut palam tunc dicebatur, inierunt.

---

Otto Morena, Historia Frederici I. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000687.zip.
