# Historia Frederici I 883-888

Otto Morena, Historia Frederici I, 883 to 888. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/883
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/883

Romani igitur infra civitatem ex illa parte Tiberis se recipientes ac multum pavidi stantes, ex hac Tiberis parte postea venire ausi non fuere. Illi autem, qui ex parte iam dicti pape Alexandri fuerant et ecclesiam sancti Petri ab ipsius Alexandri parte tunc tenebant et qui ipsam ecclesiam causa belli faciendi ac se defendendi bene munierant, ipsam ecclesiam sancti Petri a parte ipsius Alexandri viriliter defendentes: imperator in ipsa ecclesia nullo modo intrare tunc potuit. Imperator namque per totam hebdomadam quotidie eos invadens ac prelio ipsos infestans: tandem Teutonici, cum eos per virtutem se capere non posse prospexerunt, in proximo die sabbati infra ecclesiam beatissime virginis Marie, que etiam de Laborerio dicebatur et que scita fuerat supra scalam sancti Petri ante atrium ipsius ecclesie sancti Petri, ignem supponentes, ipsam ecclesiam combussere. Ipsa vero ecclesia sancte Marie comburente, ex ipsa quidem prosiluit ignis in ecclesia sancti Petri, et ex ea pars quoque exarsa est. Tota iam dicta ecclesia sancte Marie penitus combusta atque dissipata, exarsa est quoque ac destructa quedam mirabilis imago, que fuerat facta in muro ipsius ecclesie versus ecclesiam sancti Petri supra atrium ipsius ecclesie sancti Petri ex auro purissimo atque splendidissimo decorata, cuius similis in Italia nunquam fuit amplius visa et que fuerat facta ad imaginem domini nostri Iesu Christi; ante quem item quedam alia pulcerrima imago facta ad imaginem sancti Petri et ex eodem auro deaurata stabat, que similiter exarsa atque liquefacta ac penitus destructa est. Quod illi, qui supra ipsam ecclesiam sancti Petri fuerant et acriter eam defendebant, videntes nec ullum occursum a Romanis habere posse cernentes, maximo timore perterriti statim imperatori se ac ipsam ecclesiam tradiderunt; ac ipsi iurantes se nunquam ipsam ecclesiam contra imperatorem nec eius partem amplius defensuros, statim imperatori fidelitatem iuraverunt .

---

Otto Morena, Historia Frederici I. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000687.zip.
