# Historia Frederici I 889-898

Otto Morena, Historia Frederici I, 889 to 898. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/889
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/889

Sicque eos imperator abire dimisit. Igitur sequenti die dominico proximo veniente predictus papa Paschalis cum suis cardinalibus in ipsa ecclesia sancti Petri missam honorifice et cum magno gaudio celebravit; in ipsoque die in capite imperatoris circulum aureum tantummodo imposuit. Sequenti namque Martis die, in quo fuit tunc festivitas sancti Petri ad Vincula, que fuit in kalendis Augusti, predictus papa Paschalis dominum Fredericum imperatorem ac serenissimam augustam Beatricem eius coniugem ex coronis auro purissimis ac multis preciosissimis gemmis decoratis in ecclesia sancti Petri coronavit. Romani itaque hoc cernentes et se cum imperatore pugnare non posse putantes nec etiam flumen Tiberis transire audentes, fedus cum imperatore magis facere quam bellum cum eo inire decreverunt. Igitur Romani legatos ad imperatorem dirigunt fedusque cum eo faciunt papamque Paschalem in perpetuum se pro papa habere et tenere firmiter cum iureiurando promittunt . Ac omnes preter Fricapanes et illos de Leo et quam plures alios Rome nobiles, qui maximas turres ac domos et fortitudines in Roma habebant nec leviter capi tam cito poterant, fidelitatem imperatori facere disposuerunt. Hoc itaque sic peracto imperator suos nuncios ad fidelitates Romanorum recipiendas in Romam ultra Tiberim direxit. Inter quos fuit Acerbus Morena Laudensis civis ac imperialis curie iudex, homo nobilis, probus, disertus ac etiam sapiens, Deum pre omnia et in omnibus timens et eius mandata observans , verum semper dicere desiderans, mendacium loqui maximam verecundiam habens, imperatorem ac imperii honorem multum in Deo diligens, extra Deum vero eum obedire multum dolens ac trepidans. Ab imperatore namque et eius curia propter suam probitatem ac Dei dilectionem valde erat dilectus. Quia et ipse quasi monachus regularis semper vivere disponebat, decimas et primicias omnium rerum, quas Deus sibi dabat, ipsi Deo retribuebat.

---

Otto Morena, Historia Frederici I. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000687.zip.
