Latin
0.1.8 to 0.1.10
Otto of Freising, Gesta Friderici Imperatoris 0.1.8-10
Not analysed yet
Quia vero milicia nostra propter multos labores et bella nimis attrita fuit, placuit magis principibus redire quam in Apuliam descendere. Sicque nobis redeuntibus et Grecis cum superbia multitudinis suae et copiosa pecunia in Apuliam euntibus, Paliologus post adeptum Barum et munitionem destructam obiit, et Willehelmus congregato exercitu repente in Grecos irruit et paucis captis et caeteris occisis omnem pecuniam asportavit. Nos vero cum maxima victoria a Deo nobis prestita, qualem cum mille octingentis militibus conquisitam prius numquam audivimus, Veronam usque pervenimus. Qualiter illi in precipitio cuiusdam montis nobis insidias posuerint et qualiter a nobis occisi et duodecim suspensi sint, tu audisti. Scis etiam in ordine, quam inter fratrem tuum ducem Austriae et ducem Baioariae concordiam fecerimus et quam gloriose Fridericum in Coloniensi archiepiscopatu sublimaverimus. Haec pauca paucis comprehensa illustri ingenio tuo dilatanda et multiplicanda porrigimus. Otto of Freising Medieval Latin The Latin Library The Classics Page