Latin
1.1.100 to 1.1.106
Otto of Freising, Gesta Friderici Imperatoris 1.1.100-106
Not analysed yet
Peccatorum remissionem et absolutionem iuxta prefati predecessoris nostri institutionem omnipotentis Dei et beati Petri apostolorum principis auctoritate nobis a Deo concessa talem concedimus, ut, qui tam sanctum iter devote inceperit et perfecerit sive ibidem mortuus fuerit, de omnibus peccatis suis, quibus corde contrito et humiliatoconfessionem susceperit, absolutionem obtineat et sempiternae retributionis fructum ab omnium remuneratore percipiat. Data Vetralle, Kal. Decembris. Capitulum XXXVII. Igitur, ut ad narrationis seriem redeamus, Bernhardus abbas venerabilis concessa sibi apostolicae sedis auctoritate non abusus gladio verbi Dei fortiter accingitur, ac excitatis ad transmarinam expeditionem multorum animis, tandem curia generalis aput Verzelacum Galliae oppidum, ubi beatae Mariae Magdalenae ossa recondita sunt, indicitur, convocatis ex diversis Galliae provinciis obtimatibus virisque illustribus. Ibi Lodewicus Francorum rex crucem a pretaxato abbate cum multa mentis alacritate sumens miliciam transmarinam professus est cum Theodorico Flandrense et Heinrico Theobaldi Blesensis filio comitibus aliisque de regno suo baronibus virisque nobilibus. Capitulum XXXVIII. Inter haec Radolfus monachus, vir quidem religionis habitum habens religionisque severitatem sollerter imitans, sed litterarum noticia sobrie imbutus, eas partes Galliae quae Rhenum attingunt ingreditur multaque populorum milia ex Agrippina, Maguntia, Warmatia, Spira, Argentina aliisque vicinis civitatibus, oppidis seu vicis ad accipiendam crucem accendit, hoc tamen doctrinae suae non vigilanter interserens, quod Iudei in civitatibus oppidisque passim manentes tamquam Christianae religionis hostes trucidarentur. Quod doctrinae semen in multis Galliae Germaniaeque civitatibus vel oppidis tam firmiter radicem figens germinavit, ut, plurimis ex Iudeis hac tumultuosa seditione necatis, multi sub principis Romanorum alas tuitionis causa confugerent. Unde factum est, ut non pauci ex ipsis huiusmodi inmanitatem fugientes, in oppido principis quod Noricum seu Norinberch appellatur aliisque municipiis eius ad conservandam vitam se reciperent. Capitulum XXXVIIII. At prefatus Clarevallensis abbas huiusmodi doctrinam precavendam docens ad Galliae Germaniaeque populos nuncios seu litterasdestinavit, in quibus ex auctoritate sacrae paginae luculenter ostendit Iudeos ob scelerum suorum excessus non occidendos, sed dispergendos fore. Unde et psalmigraphi testimonium induxit in LVII. psalmo dicentis: Deus ostendit mihi super inimicos meos, ne occidas eos. Et item: Disperge illos in virtute tua.