# Gesta Friderici Imperatoris 1.1.132-135

Otto of Freising, Gesta Friderici Imperatoris, 1.1.132 to 1.1.135. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-of-freising/gesta-friderici-imperatoris/1.1.132

Capitulum LI. Petrus dampnationem sui dogmatis a Romana aecclesia confirmatam cognoscens ad Cluniacense cenobium se contulit, apollogeticum scribens et predictorum capitulorum partim verba, ex toto autem sensum negans, qui sic incipit: Ne iuxta Boetianum illud proemiis nichil afferentibus tempus teratur, ad rem ipsam veniendum est, ut innocentiam meam ipsa rerum veritas potius quam verborum excuset prolixitas . Haec autem pauca de multis contra eum posita sufficiant capitula: Quod pater sit plena potentia, filius quedam potentia, spiritus sanctus nulla potentia. Quod spiritus sanctus non sit de substantia patris. Quod spiritus sanctus sit anima mundi. Quod Christus non assumpsit carnem, ut nos a iugo diaboli liberaret. Quod non peccaverunt qui Christum ignoranter crucifixerunt. Ipse vero non multis post diebus coram fratribus suis fidem suam humiliter exponens in eodemvitam finivit cenobio. Capitulum LII. Igitur, ut ad id, a quo digressa fuit, redeat oratio, pretaxati archidiacones, ascito sibi tantae auctoritatis et estimationis viro, abbate Bernhardo, episcopum Gilebertum eadem, qua predictum Petrum, via dampnare adtemptabant. Sed nec eadem causa nec similis erat materia. Iste enim ab adolescentia magnorum virorum disciplinae se subiciens magisque illorum ponderi quam suo credens ingenio, qualis primo fuit Hylarius Pictaviensis, post Bernhardus Carnotensis, ad ultimum Anshelmus et Radulfus Laudunenses, germani fratres, non levem ab eis, sed gravem doctrinam hauserat, manu non subito ferulae subducta, a scientia haut censura morum vitaeque gravitate discordante, non iocis vel ludicris, sed seriis rebus mentem applicarat. Hinc erat, ut tam gestu quam voce pondus servans, sicut in factis gravem, sic in dictis se ostenderet difficilem, ut numquam puerilibus, vix autem eruditis et exercitatis quae ab eo dicebantur paterent animis. Is itaque primo Autisiodorum, post Parisiusvocatus est. Erant inter caetera quae illi obiciebantur de divina maiestate quatuor capitula: Quod videlicet assereret divinam essentiam non esse Deum. Quod proprietates personarum non essent ipsae personae. Quod theologicae personae in nulla predicarentur propositione. Quod divina natura non esset incarnata. Et preter haec alia minora, id est: Quod meritum humanum attenuando nullum mereri diceret preter Christum. Quod aecclesiae sacramenta evacuando diceret nullum baptizari nisi salvandum; et caetera in hunc modum.

---

Otto of Freising, GESTA FRIDERICI IMPERATORIS. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/ottofreising.html.
